| Est apud Platonem Socrates, cum esset in custo- | 1.52.3 |
| dia publica, dicens Critoni, suo familiari, sibi post | |
| tertium diem esse moriendum; vidisse se in somnis | 5 |
| pulchritudine eximia feminam, quae se nomine appel- | |
| lans diceret Homericum quendam eius modi versum: | |
| Tertia te Phthiae tempestas laeta locabit. | |
| Quod, <ut> est dictum, sic scribitur contigisse. Xeno- | |
| phon Socraticus (qui vir et quantus!) in ea militia, | 10 |
| qua cum Cyro minore perfunctus est, sua scribit som- | |
| nia, quorum eventus mirabiles exstiterunt. Mentiri | 53.1 |
| Xenophontem an delirare dicemus? Quid? singulari | |
| vir ingenio Aristoteles et paene divino ipsene errat | |
| an alios vult errare, cum scribit Eudemum Cyprium, | |
| familiarem suum, iter in Macedoniam facientem Phe- | 5 |
| ras venisse, quae erat urbs in Thessalia tum admodum | |
| nobilis, ab Alexandro autem tyranno crudeli dominatu | |
| tenebatur; in eo igitur oppido ita graviter aegrum | |
| Eudemum fuisse, ut omnes medici diffiderent; ei visum | |
| in quiete egregia facie iuvenem dicere fore ut per- | 10 |
| brevi convalesceret, paucisque diebus interiturum Ale- | |
| xandrum tyrannum, ipsum autem Eudemum quinquen- | |
| nio post domum esse rediturum. Atque ita quidem | |
| prima statim scribit Aristoteles consecuta, et conva- | |
| luisse Eudemum, et ab uxoris fratribus interfectum | 15 |
| tyrannum; quinto autem anno exeunte, cum esset spes | |
| ex illo somnio in Cyprum illum ex Sicilia esse redi- | |
| turum, proeliantem eum ad Syracusas occidisse; ex | |
| quo ita illud somnium esse interpretatum, ut, cum | |
| animus Eudemi e corpore excesserit, tum domum re- | 20 |
| vertisse videatur. Adiungamus philosophis doctissi- | 54.1 |
| mum hominem, poëtam quidem divinum, Sophoclem; | |
| qui, cum ex aede Herculis patera aurea gravis sub- | |
| repta esset, in somnis vidit ipsum deum dicentem, qui | |
| id fecisset. Quod semel ille iterumque neglexit. Ubi | 5 |
| idem saepius, ascendit in Arium pagum, detulit rem; | |
| Areopagitae conprehendi iubent eum, qui a Sophocle | |
| erat nominatus; is quaestione adhibita confessus est | |
| pateramque rettulit. Quo facto fanum illud Indicis | |
| Herculis nominatum est. | 10 |