| Sed quid ego Graecorum? nescio quo modo me ma- | 1.55.1 |
| gis nostra delectant. Omnes hoc historici, Fabii, Gellii, | |
| sed proxume Coelius: Cum bello Latino ludi votivi ma- | |
| xumi primum fierent, civitas ad arma repente est exci- | |
| tata, itaque ludis intermissis instaurativi constituti sunt. | 5 |
| Qui ante quam fierent, cumque iam populus consedisset, | |
| servus per circum, cum virgis caederetur, furcam fe- | |
| rens ductus est. Exin cuidam rustico Romano dor- | |
| mienti visus est venire, qui diceret praesulem sibi non | |
| placuisse ludis, idque ab eodem iussum esse eum se- | 10 |
| natui nuntiare; illum non esse ausum. Iterum esse | |
| idem iussum et monitum, ne vim suam experiri vel- | |
| let; ne tum quidem esse ausum. Exin filium eius esse | |
| mortuum, eandem in somnis admonitionem fuisse ter- | |
| tiam. Tum illum etiam debilem factum rem ad ami- | 15 |
| cos detulisse, quorum de sententia lecticula in curiam | |
| esse delatum, cumque senatui somnium enarravisset, | |
| pedibus suis salvum domum revertisse. Itaque somnio | |
| comprobato a senatu ludos illos iterum instauratos | |
| memoriae proditum est. C. vero Gracchus multis dixit, | 56.1 |
| ut scriptum apud eundem Coelium est, sibi in somnis | |
| quaesturam pete<re dubita>nti Ti. fratrem visum esse | |
| dicere, quam vellet cunctaretur, tamen eodem sibi leto, | |
| quo ipse interisset, esse pereundum. Hoc, ante quam | 5 |
| tribunus plebi C. Gracchus factus esset, et se audisse | |
| scribit Coelius et dixisse <eum> multis. Quo somnio quid | |
| inveniri potest certius? | |
| Quid? illa duo somnia, quae creberrume comme- | |
| morantur a Stoicis, quis tandem potest contemnere? | 10 |
| unum de Simonide: Qui cum ignotum quendam pro- | |
| iectum mortuum vidisset eumque humavisset haberet- | |
| que in animo navem conscendere, moneri visus est, | |
| ne id faceret, ab eo, quem sepultura adfecerat; si na- | |
| vigavisset, eum naufragio esse periturum; itaque Si- | 15 |
| monidem redisse, perisse ceteros, qui tum navigassent. | |
| Alterum ita traditum clarum admodum somnium: Cum | 57.1 |
| duo quidam Arcades familiares iter una facerent et | |
| Megaram venissent, alterum ad cauponem devertisse, | |
| ad hospitem alterum. Qui ut cenati quiescerent, con- | |
| cubia nocte visum esse in somnis ei, qui erat in ho- | 5 |
| spitio, illum alterum orare, ut subveniret, quod sibi | |
| a caupone interitus pararetur; eum primo perterritum | |
| somnio surrexisse; dein cum se conlegisset idque vi- | |
| sum pro nihilo habendum esse duxisset, recubuisse; | |
| tum ei dormienti eundem illum visum esse rogare, ut, | 10 |
| quoniam sibi vivo non subvenisset, mortem suam ne | |
| inultam esse pateretur; se interfectum in plaustrum | |
| a caupone esse coniectum et supra stercus iniectum; | |
| petere, ut mane ad portam adesset, prius quam plau- | |
| strum ex oppido exiret. Hoc vero eum somnio com- | 15 |
| motum mane bubulco praesto ad portam fuisse, quae- | |
| sisse ex eo, quid esset in plaustro; illum perterritum | |
| fugisse, mortuum erutum esse, cauponem re patefacta | |
| poenas dedisse. |