| Quid hoc somnio dici potest divinius? Sed quid | 1.58.1 |
| aut plura aut vetera quaerimus? Saepe tibi meum | |
| narravi, saepe ex te audivi tuum somnium: me, cum | |
| Asiae pro cos. praeessem, vidisse in quiete, cum tu | |
| equo advectus ad quandam magni fluminis ripam pro- | 5 |
| vectus subito atque delapsus in flumen nusquam ap- | |
| paruisses, me contremuisse timore perterritum; tum | |
| te repente laetum exstitisse eodemque equo adversam | |
| ascendisse ripam, nosque inter nos esse conplexos. | |
| Facilis coniectura huius somnii, mihique a peritis in | 10 |
| Asia praedictum est fore eos eventus rerum, qui acci- | |
| derunt. Venio nunc ad tuum. Audivi equidem ex te | 59.1 |
| ipso, sed mihi saepius noster Sallustius narravit, cum | |
| in illa fuga nobis gloriosa, patriae calamitosa in villa | |
| quadam campi Atinatis maneres magnamque partem | |
| noctis vigilasses, ad lucem denique arte et graviter | 5 |
| dormire te coepisse; itaque, quamquam iter instaret, | |
| tamen silentium fieri iussisse <se> neque esse passum | |
| te excitari; cum autem experrectus esses hora secunda | |
| fere, te sibi somnium narravisse: visum tibi esse, cum | |
| in locis solis maestus errares, C. Marium cum fasci- | 10 |
| bus laureatis quaerere ex te, quid tristis esses, cum- | |
| que tu te patria vi pulsum esse dixisses, prehendisse | |
| eum dextram tuam et bono animo te iussisse esse | |
| lictorique proxumo tradidisse, ut te in monumentum | |
| suum deduceret, et dixisse in eo tibi salutem fore. | 15 |
| Tum et se exclamasse Sallustius narrat reditum tibi | |
| celerem et gloriosum paratum, et te ipsum visum | |
| somnio delectari. Nam illud mihi ipsi celeriter nun- | |
| tiatum est, ut audivisses in monumento Marii de tuo | |
| reditu magnificentissumum illud senatus consultum esse | 20 |
| factum referente optumo et clarissumo viro consule, | |
| idque frequentissimo theatro incredibili clamore et | |
| plausu comprobatum, dixisse te nihil illo Atinati | |
| somnio fieri posse divinius. |