| At multa falsa. Immo obscura fortasse nobis. Sed | 1.60.1 |
| sint falsa quaedam; contra vera quid dicimus? Quae | |
| quidem multo plura evenirent, si ad quietem integri | |
| iremus. Nunc onusti cibo et vino perturbata et con- | |
| fusa cernimus. Vide, quid Socrates in Platonis Politia | 5 |
| loquatur. Dicit enim: 'Cum dormientibus ea pars | |
| animi, quae mentis et rationis sit particeps, | |
| sopita langueat, illa autem, in qua feritas quae- | |
| dam sit atque agrestis inmanitas, cum sit in- | |
| moderato obstupefacta potu atque pastu, ex- | 10 |
| sultare eam in somno inmoderateque iactari. | |
| Itaque huic omnia visa obiciuntur a mente ac | |
| ratione vacua, ut aut cum matre corpus mi- | |
| scere videatur aut cum quovis alio vel homine | |
| vel deo, saepe belua, atque etiam trucidare | 15 |
| aliquem et impie cruentari multaque facere | |
| inpure atque taetre cum temeritate et inpu- | |
| dentia. At qui salubri et moderato cultu at- | 61.1 |
| que victu quieti se tradiderit ea parte animi, | |
| quae mentis et consilii est, agitata et erecta | |
| saturataque bonarum cogitationum epulis, ea- | |
| que parte animi, quae voluptate alitur, nec | 5 |
| inopia enecta nec satietate affluenti (quorum | |
| utrumque praestringere aciem mentis solet, | |
| sive deest naturae quippiam sive abundat at- | |
| que affluit), illa etiam tertia parte animi, in | |
| qua irarum existit ardor, sedata atque re- | 10 |
| stincta, tum eveniet duabus animi temerariis | |
| partibus compressis, ut illa tertia pars ratio- | |
| nis et mentis eluceat et se vegetam ad som- | |
| niandum acremque praebeat, tum ei visa quie- | |
| tis occurrent tranquilla atque veracia.' Haec | 15 |
| verba ipsa Platonis expressi. |