| Epicurum igitur audiemus potius? Namque Car- | 1.62.1 |
| neades concertationis studio modo hoc, modo illud | |
| ait; ille, quod sentit; sentit autem nihil umquam ele- | |
| gans, nihil decorum. Hunc ergo antepones Platoni | |
| et Socrati? qui ut rationem non redderent, auctoritate | 5 |
| tamen hos minutos philosophos vincerent. Iubet igi- | |
| tur Plato sic ad somnum proficisci corporibus adfectis, | |
| ut nihil sit, quod errorem animis perturbationemque | |
| adferat. Ex quo etiam Pythagoriis interdictum pu- | |
| tatur, ne faba vescerentur, quod habet inflationem | 10 |
| magnam is cibus tranquillitati mentis quaerenti vera | |
| contrariam. Cum ergo est somno sevocatus animus | 63.1 |
| a societate et a contagione corporis, tum meminit | |
| praeteritorum, praesentia cernit, futura providet; iacet | |
| enim corpus dormientis ut mortui, viget autem et | |
| vivit animus. Quod multo magis faciet post mor- | 5 |
| tem, cum omnino corpore excesserit. Itaque adpro- | |
| pinquante morte multo est divinior. Nam et id ipsum | |
| vident, qui sunt morbo gravi et mortifero adfecti, | |
| instare mortem; itaque iis occurrunt plerumque ima- | |
| gines mortuorum, tumque vel maxume laudi student, | 10 |
| eosque, qui secus, quam decuit, vixerunt, peccatorum | |
| suorum tum maxume paenitet. Divinare autem mo- | 64.1 |
| rientes illo etiam exemplo confirmat Posidonius, quod | |
| adfert, Rhodium quendam morientem sex aequales no- | |
| minasse et dixisse, qui primus eorum, qui secundus, | |
| qui deinde deinceps moriturus esset. Sed tribus mo- | 5 |
| dis censet deorum adpulsu homines somniare, uno, | |
| quod provideat animus ipse per sese, quippe qui | |
| deorum cognatione teneatur, altero, quod plenus aër | |
| sit inmortalium animorum, in quibus tamquam in- | |
| signitae notae veritatis appareant, tertio, quod ipsi | 10 |
| di cum dormientibus conloquantur. Idque, ut modo | |
| dixi, facilius evenit adpropinquante morte, ut animi | |
| futura augurentur. Ex quo et illud est Callani, de quo | 65.1 |
| ante dixi, et Homerici Hectoris, qui moriens propin- | |
| quam Achilli mortem denuntiat. Neque enim illud | |
| verbum temere consuetudo adprobavisset, si ea res | |
| nulla esset omnino: | 5 |
| Praésagibat ánimus frustra me íre, cum exirém domo. | |
| Sagire enim sentire acute est; ex quo sagae anus, | |
| quia multa scire volunt, et sagaces dicti canes. Is | |
| igitur, qui ante sagit, quam oblata res est, dicitur | |
| praesagire, id est futura ante sentire. | 10 |