| Inest igitur in animis praesagitio extrinsecus in- | 1.66.1 |
| iecta atque inclusa divinitus. Ea si exarsit acrius, | |
| furor appellatur, cum a corpore animus abstractus | |
| divino instinctu concitatur. | |
| H. Séd quid oculis rábere visa es dérepente ardéntibus? | 5 |
| Úbi paulo ante sápiens illa vírginalis modéstia? | |
| C. Máter, optumárum multo múlier melior múlierum, | |
| Míssa sum supérstitiosis háriolatiónibus; | |
| Námque Apollo fátis fandis démentem invitám ciet. | |
| Vírgines vereór aequalis, pátris mei meum factúm pudet, | 10 |
| Óptumi virí; mea mater, túi me miseret, méi piget. | |
| Óptumam progéniem Priamo péperisti extra me; hóc dolet. | |
| Mén obesse, illós prodesse, me óbstare, illos óbsequi? | |
| O poëma tenerum et moratum atque molle! Sed hoc | |
| minus ad rem; illud, quod volumus, expressum est, | 67.1 |
| ut vaticinari furor vera soleat. | |
| Ádest, adest fax óbvoluta sánguine atque íncendio! | |
| Múltos annos látuit; cives, férte opem et restínguite. | |
| Deus inclusus corpore humano iam, non Cassandra | 5 |
| loquitur. | |
| Iámque mari magnó classis cita | |
| Téxitur; exitium éxamen rapit; | |
| Ádveniet, fera vélivolantibus | |
| Návibus complebít manus litora. | 10 |
| Tragoedias loqui videor et fabulas. At ex te ipso | 68.1 |
| non commenticiam rem, sed factam eiusdem generis | |
| audivi: C. Coponium ad te venisse Dyrrhachium, cum | |
| praetorio imperio classi Rhodiae praeesset, cumprime | |
| hominem prudentem atque doctum, eumque dixisse re- | 5 |
| migem quendam e quinqueremi Rhodiorum vaticinatum | |
| madefactum iri minus xxx diebus Graeciam sanguine, | |
| rapinas Dyrrhachii et conscensionem in naves cum fuga | |
| fugientibusque miserabilem respectum incendiorum fore, | |
| sed Rhodiorum classi propinquum reditum ac domum | 10 |
| itionem dari; tum neque te ipsum non esse commo- | |
| tum Marcumque Varronem et M. Catonem, qui tum | |
| ibi erant, doctos homines, vehementer esse perterri- | |
| tos; paucis sane post diebus ex Pharsalia fuga ve- | |
| nisse Labienum; qui cum interitum exercitus nuntia- | 15 |
| visset, reliqua vaticinationis brevi esse confecta. Nam | 69.1 |
| et ex horreis direptum effusumque frumentum vias | |
| omnis angiportusque constraverat, et naves subito | |
| perterriti metu conscendistis et noctu ad oppidum re- | |
| spicientes flagrantis onerarias, quas incenderant mili- | 5 |
| tes, quia sequi noluerant, videbatis; postremo a Rho- | |
| dia classe deserti verum vatem fuisse sensistis. |