Exposui quam brevissime potui somnii et furoris
|
1.70.1
|
oracla, quae carere arte dixeram. Quorum amborum
|
|
generum una ratio est, qua Cratippus noster uti solet,
|
|
animos hominum quadam ex parte extrinsecus esse
|
|
tractos et haustos (ex quo intellegitur esse extra di-
|
5
|
vinum animum, humanus unde ducatur), humani autem
|
|
animi eam partem, quae sensum, quae motum, quae
|
|
adpetitum habeat, non esse ab actione corporis seiu-
|
|
gatam; quae autem pars animi rationis atque intelle-
|
|
gentiae sit particeps, eam tum maxume vigere, cum
|
10
|
plurimum absit a corpore. Itaque expositis exemplis
|
71.1
|
verarum vaticinationum et somniorum Cratippus solet
|
|
rationem concludere hoc modo: 'Si sine oculis non
|
|
potest exstare officium et munus oculorum,
|
|
possunt autem aliquando oculi non fungi suo
|
5
|
munere, qui vel semel ita est usus oculis, ut
|
|
vera cerneret, is habet sensum oculorum vera
|
|
cernentium. Item igitur, si sine divinatione
|
|
non potest officium et munus divinationis ex-
|
|
stare, potest autem quis, cum divinationem
|
10
|
habeat, errare aliquando nec vera cernere,
|
|
satis est ad confirmandam divinationem semel
|
|
aliquid esse ita divinatum, ut nihil fortuito
|
|
cecidisse videatur. Sunt autem eius generis
|
|
innumerabilia; esse igitur divinationem con-
|
15
|
fitendum est.'
|
|
Quae vero aut coniectura explicantur aut eventis
|
72.1
|
animadversa ac notata sunt, ea genera divinandi, ut
|
|
supra dixi, non naturalia, sed artificiosa dicuntur; in
|
|
quo haruspices, augures coniectoresque numerantur.
|
|
Haec inprobantur a Peripateticis, a Stoicis defendun-
|
5
|
tur. Quorum alia sunt posita in monumentis et disci-
|
|
plina, quod Etruscorum declarant et haruspicini et
|
|
fulgurales et rituales libri, vestri etiam augurales, alia
|
|
autem subito ex tempore coniectura explicantur, ut
|
|
apud Homerum Calchas, qui ex passerum numero
|
10
|
belli Troiani annos auguratus est, et ut in Sullae
|
|
scriptum historia videmus, quod te inspectante factum
|
|
est, ut, cum ille in agro Nolano inmolaret ante prae-
|
|
torium, ab infima ara subito anguis emergeret, cum
|
|
quidem C. Postumius haruspex oraret illum, ut in ex-
|
15
|
peditionem exercitum educeret; id cum Sulla fecisset,
|
|
tum ante oppidum Nolam florentissuma Samnitium
|
|
castra cepit. Facta coniectura etiam in Dionysio est,
|
73.1
|
paulo ante quam regnare coepit; qui cum per agrum
|
|
Leontinum iter faciens equum ipse demisisset in flu-
|
|
men, submersus equus voraginibus non exstitit; quem
|
|
cum maxima contentione non potuisset extrahere, dis-
|
5
|
cessit, ut ait Philistus, aegre ferens. Cum autem
|
|
aliquantum progressus esset, subito exaudivit hinni-
|
|
tum respexitque et equum alacrem laetus aspexit,
|
|
cuius in iuba examen apium consederat. Quod osten-
|
|
tum habuit hanc vim, ut Dionysius paucis post die-
|
10
|
bus regnare coeperit. Quid? Lacedaemoniis paulo ante
|
74.1
|
Leuctricam calamitatem quae significatio facta est,
|
|
cum in Herculis fano arma sonuerunt Herculisque si-
|
|
mulacrum multo sudore manavit! At eodem tempore
|
|
Thebis, ut ait Callisthenes, in templo Herculis valvae
|
5
|
clausae repagulis subito se ipsae aperuerunt, armaque,
|
|
quae fixa in parietibus fuerant, ea sunt humi inventa.
|
|
Cumque eodem tempore apud Lebadiam Trophonio
|
|
res divina fieret, gallos gallinaceos in eo loco sic ad-
|
|
sidue canere coepisse, ut nihil intermitterent; tum
|
10
|
augures dixisse Boeotios Thebanorum esse victoriam,
|
|
propterea quod avis illa victa silere soleret, canere,
|
|
si vicisset. Eademque tempestate multis signis Lace-
|
75.1
|
daemoniis Leuctricae pugnae calamitas denuntiabatur.
|
|
Namque et in Lysandri, qui Lacedaemoniorum claris-
|
|
simus fuerat, statua, quae Delphis stabat, in capite
|
|
corona subito exstitit ex asperis herbis et agrestibus,
|
5
|
stellaeque aureae, quae Delphis erant a Lacedaemoniis
|
|
positae post navalem illam victoriam Lysandri, qua
|
|
Athenienses conciderunt, qua in pugna quia Castor et
|
|
Pollux cum Lacedaemoniorum classe visi esse diceban-
|
|
tur, eorum insignia deorum, stellae aureae, quas dixi,
|
10
|
Delphis positae paulo ante Leuctricam pugnam deci-
|
|
derunt neque repertae sunt. Maximum vero illud por-
|
76.1
|
tentum isdem Spartiatis fuit, quod, cum oraclum ab
|
|
Iove Dodonaeo petivissent de victoria sciscitantes le-
|
|
gatique <vas> illud, in quo inerant sortes, collocavissent,
|
|
simia, quam rex Molossorum in deliciis habebat, et
|
5
|
sortes ipsas et cetera, quae erant ad sortem parata,
|
|
disturbavit et aliud alio dissupavit. Tum ea, quae
|
|
praeposita erat oraclo, sacerdos dixisse dicitur de sa-
|
|
lute Lacedaemoniis esse, non de victoria cogitandum.
|
|
Quid? bello Punico secundo nonne C. Flaminius con-
|
77.1
|
sul iterum neglexit signa rerum futurarum magna
|
|
cum clade rei publicae? Qui exercitu lustrato cum
|
|
Arretium versus castra movisset et contra Hannibalem
|
|
legiones duceret, et ipse et equus eius ante signum
|
5
|
Iovis Statoris sine causa repente concidit nec eam
|
|
rem habuit religioni obiecto signo, ut peritis videba-
|
|
tur, ne committeret proelium. Idem cum tripudio
|
|
auspicaretur, pullarius diem proelii committendi diffe-
|
|
rebat. Tum Flaminius ex eo quaesivit, si ne postea
|
10
|
quidem pulli pascerentur, quid faciendum censeret.
|
|
Cum ille quiescendum respondisset, Flaminius: 'Prae-
|
|
clara vero auspicia, si esurientibus pullis res
|
|
geri poterit, saturis nihil geretur!' itaque signa
|
|
convelli et se sequi iussit. Quo tempore cum signifer
|
15
|
primi hastati signum non posset movere loco nec quic-
|
|
quam proficeretur, plures cum accederent, Flaminius
|
|
re nuntiata suo more neglexit. Itaque tribus iis horis
|
|
concisus exercitus atque ipse interfectus est. Magnum
|
78.1
|
illud etiam, quod addidit Coelius, eo tempore ipso,
|
|
cum hoc calamitosum proelium fieret, tantos terrae
|
|
motus in Liguribus, Gallia compluribusque insulis to-
|
|
taque in Italia factos esse, ut multa oppida conrue-
|
5
|
rint, multis locis labes factae sint terraeque desederint
|
|
fluminaque in contrarias partes fluxerint atque in
|
|
amnes mare influxerit.
|
|