| Fiunt certae divinationum coniecturae a peritis. | 1.78.9 |
| Midae illi Phrygi, cum puer esset, dormienti formicae | 10 |
| in os tritici grana congesserunt. Divitissumum fore | |
| praedictum est; quod evenit. At Platoni cum in cunis | |
| parvulo dormienti apes in labellis consedissent, respon- | |
| sum est singulari illum suavitate orationis fore. Ita | |
| futura eloquentia provisa in infante est. Quid? amo- | 79.1 |
| res ac deliciae tuae, Roscius, num aut ipse aut pro | |
| eo Lanuvium totum mentiebatur? Qui cum esset in | |
| cunabulis educareturque in Solonio, qui est campus | |
| agri Lanuvini, noctu lumine apposito experrecta nu- | 5 |
| trix animadvertit puerum dormientem circumplicatum | |
| serpentis amplexu. Quo aspectu exterrita clamorem | |
| sustulit. Pater autem Roscii ad haruspices rettulit, | |
| qui responderunt nihil illo puero clarius, nihil nobi- | |
| lius fore. Atque hanc speciem Pasiteles caelavit ar- | 10 |
| gento et noster expressit Archias versibus. Quid igitur | |
| expectamus? an dum in foro nobiscum di immortales, | |
| dum in viis versentur, dum domi? qui quidem ipsi se | |
| nobis non offerunt, vim autem suam longe lateque | |
| diffundunt, quam tum terrae cavernis includunt, tum | 15 |
| hominum naturis implicant. Nam terrae vis Pythiam | |
| Delphis incitabat, naturae Sibyllam. Quid enim? non | |
| videmus, quam sint varia terrarum genera? ex quibus | |
| et mortifera quaedam pars est, ut et Ampsancti in | |
| Hirpinis et in Asia Plutonia, quae vidimus, et sunt | 20 |
| partes agrorum aliae pestilentes, aliae salubres, aliae, | |
| quae acuta ingenia gignant, aliae, quae retunsa; quae | |
| omnia fiunt et ex caeli varietate et ex disparili adspi- | |
| ratione terrarum. |