| Fit etiam saepe specie quadam, saepe vocum gra- | 1.80.1 |
| vitate et cantibus ut pellantur animi vehementius, | |
| saepe etiam cura et timore, qualis est illa | |
| Flexánima tamquam lýmphata aut Bacchí sacris | |
| Commóta in tumulis Teúcrum commemoráns suum. | 5 |
| Atque etiam illa concitatio declarat vim in animis | |
| esse divinam. Negat enim sine furore Democritus | |
| quemquam poëtam magnum esse posse, quod idem | |
| dicit Plato. Quem, si placet, appellet furorem, dum | |
| modo is furor ita laudetur, ut in Phaedro Platonis | 10 |
| laudatus est. Quid? vestra oratio in causis, quid? | |
| ipsa actio potest esse vehemens et gravis et copiosa, | |
| nisi est animus ipse commotior? Equidem etiam in | |
| te saepe vidi et, ut ad leviora veniamus, in Aesopo, | |
| familiari tuo, tantum ardorem vultuum atque motuum, | 15 |
| ut eum vis quaedam abstraxisse a sensu mentis vi- | |
| deretur. | |
| Obiciuntur etiam saepe formae, quae reapse nullae | 81.1 |
| sunt, speciem autem offerunt; quod contigisse Brenno | |
| dicitur eiusque Gallicis copiis, cum fano Apollinis Del- | |
| phici nefarium bellum intulisset. Tum enim ferunt | |
| ex oraclo ecfatam esse Pythiam: | 5 |
| Ego próvidebo rem ístam et albae vírgines. | |
| Ex quo factum, ut viderentur virgines ferre arma con- | |
| tra et nive Gallorum obrueretur exercitus. | |
| Aristoteles quidem eos etiam, qui valetudinis vitio | |
| furerent et melancholici dicerentur, censebat habere | 10 |
| aliquid in animis praesagiens atque divinum. Ego | |
| autem haud scio an nec cardiacis hoc tribuendum sit | |
| nec phreneticis; animi enim integri, non vitiosi est cor- | |
| poris divinatio. Quam quidem esse re vera hac Stoi- | 82.1 |
| corum ratione concluditur: 'Si sunt di neque ante | |
| declarant hominibus, quae futura sint, aut non | |
| diligunt homines aut, quid eventurum sit, igno- | |
| rant aut existumant nihil interesse hominum | 5 |
| scire, quid sit futurum, aut non censent esse | |
| suae maiestatis praesignificare hominibus, | |
| quae sunt futura, aut ea ne ipsi quidem di | |
| significare possunt; at neque non diligunt nos | |
| (sunt enim benefici generique hominum amici) | 10 |
| neque ignorant ea, quae ab ipsis constituta et | |
| designata sunt, neque nostra nihil interest | |
| scire ea, quae eventura sunt, (erimus enim | |
| cautiores, si sciemus) neque hoc alienum du- | |
| cunt maiestate sua (nihil est enim beneficen- | 15 |
| tia praestantius) neque non possunt futura | |
| praenoscere; non igitur sunt di nec significant | 83.1 |
| futura; sunt autem di; significant ergo; et non, | |
| si significant, nullas vias dant nobis ad signi- | |
| ficationis scientiam (frustra enim significa- | |
| rent), nec, si dant vias, non est divinatio; est | 5 |
| igitur divinatio.' |