| Hac ratione et Chrysippus et Diogenes et Anti- | 1.84.1 |
| pater utitur. Quid est igitur, cur dubitandum sit, | |
| quin sint ea, quae disputavi, verissima, si ratio me- | |
| cum facit, si eventa, si populi, si nationes, si Graeci, | |
| si barbari, si maiores etiam nostri, si denique hoc | 5 |
| semper ita putatum est, si summi philosophi, si poë- | |
| tae, si sapientissimi viri, qui res publicas constituerunt, | |
| qui urbes condiderunt? An, dum bestiae loquantur, | |
| exspectamus, hominum consentiente auctoritate con- | |
| tenti non sumus? Nec vero quicquam aliud adfertur, | 85.1 |
| cur ea, quae dico, divinandi genera nulla sint, nisi | |
| quod difficile dictu videtur, quae cuiusque divinationis | |
| ratio, quae causa sit. Quid enim habet haruspex, cur | |
| pulmo incisus etiam in bonis extis dirimat tempus | 5 |
| et proferat diem? quid augur, cur a dextra corvus, a | |
| sinistra cornix faciat ratum? quid astrologus, cur | |
| stella Iovis aut Veneris coniuncta cum luna ad ortus | |
| puerorum salutaris sit, Saturni Martisve contraria? | |
| Cur autem deus dormientes nos moneat, vigilantes | 10 |
| neglegat? Quid deinde causae est, cur Cassandra fu- | |
| rens futura prospiciat, Priamus sapiens hoc idem fa- | |
| cere non queat? Cur fiat quidque, quaeris. Recte | 86.1 |
| omnino; sed non nunc id agitur; fiat necne fiat, id | |
| quaeritur. Ut, si magnetem lapidem esse dicam, qui | |
| ferrum ad se adliciat et attrahat, rationem, cur id | |
| fiat, adferre nequeam, fieri omnino neges. Quod idem | 5 |
| facis in divinatione, quam et cernimus ipsi et audi- | |
| mus et legimus et a patribus accepimus. Neque ante | |
| philosophiam patefactam, quae nuper inventa est, hac | |
| de re communis vita dubitavit, et, posteaquam philo- | |
| sophia processit, nemo aliter philosophus sensit, in | 10 |
| quo modo esset auctoritas. Dixi de Pythagora, de | 87.1 |
| Democrito, de Socrate, excepi de antiquis praeter Xe- | |
| nophanem neminem, adiunxi veterem Academiam, Pe- | |
| ripateticos, Stoicos; unus dissentit Epicurus. Quid vero | |
| hoc turpius, quam quod idem nullam censet gratui- | 5 |
| tam esse virtutem? |