| Quis est autem, quem non moveat clarissumis mo- | 1.87.7 |
| numentis testata consignataque antiquitas? Calchan- | |
| tem augurem scribit Homerus longe optumum, eum- | |
| que ducem classium fuisse ad Ilium, auspiciorum credo | 10 |
| scientia, non locorum. Amphilochus et Mopsus Argi- | 88.1 |
| vorum reges fuerunt, sed iidem augures, iique urbis | |
| in ora marituma Ciliciae Graecas condiderunt; atque | |
| etiam ante hos Amphiaraus et Tiresias non humiles | |
| et obscuri neque eorum similes, ut apud Ennium est, | 5 |
| Quí sui quaestus caúsa fictas súscitant senténtias, | |
| sed clari et praestantes viri, qui avibus et signis ad- | |
| moniti futura dicebant; quorum de altero etiam apud | |
| inferos Homerus ait 'solum sapere, ceteros um- | |
| brarum vagari modo'; Amphiaraum autem sic ho- | 10 |
| noravit fama Graeciae, deus ut haberetur, atque ut ab | |
| eius solo, in quo est humatus, oracla peterentur. Quid? | 89.1 |
| Asiae rex Priamus nonne et Helenum filium et Cas- | |
| sandram filiam divinantes habebat, alterum auguriis, | |
| alteram mentis incitatione et permotione divina? Quo | |
| in genere Marcios quosdam fratres, nobili loco natos, | 5 |
| apud maiores nostros fuisse scriptum videmus. Quid? | |
| Polyidum Corinthium nonne Homerus et aliis multa et | |
| filio ad Troiam proficiscenti mortem praedixisse com- | |
| memorat? Omnino apud veteres, qui rerum potieban- | |
| tur, iidem auguria tenebant; ut enim sapere, sic divi- | 10 |
| nare regale ducebant. Testis est nostra civitas, in | |
| qua et reges augures et postea privati eodem sacer- | |
| dotio praediti rem publicam religionum auctoritate | |
| rexerunt. Eaque divinationum ratio ne in barbaris | 90.1 |
| quidem gentibus neglecta est, siquidem et in Gallia | |
| Druidae sunt, e quibus ipse Divitiacum Haeduum, ho- | |
| spitem tuum laudatoremque, cognovi, qui et naturae | |
| rationem, quam φυσιολογίαν Graeci appellant, notam | 5 |
| esse sibi profitebatur et partim auguriis, partim con- | |
| iectura, quae essent futura, dicebat, et in Persis au- | |
| gurantur et divinant magi, qui congregantur in fano | |
| commentandi causa atque inter se conloquendi, quod | |
| etiam idem vos quondam facere Nonis solebatis; nec | 91.1 |
| quisquam rex Persarum potest esse, qui non ante | |
| magorum disciplinam scientiamque perceperit. Licet | |
| autem videre et genera quaedam et nationes huic | |
| scientiae deditas. Telmessus in Caria est, qua in urbe | 5 |
| excellit haruspicum disciplina; itemque Elis in Pelo- | |
| ponneso familias duas certas habet, Iamidarum unam, | |
| alteram Clutidarum, haruspicinae nobilitate praestan- | |
| tes. In Syria Chaldaei cognitione astrorum sollertia- | |
| que ingeniorum antecellunt. Etruria autem de caelo | 92.1 |
| tacta scientissume animadvertit eademque interpre- | |
| tatur, quid quibusque ostendatur monstris atque por- | |
| tentis. Quocirca bene apud maiores nostros senatus | |
| tum, cum florebat imperium, decrevit, ut de principum | 5 |
| filiis x ex singulis Etruriae populis in disciplinam | |
| traderentur, ne ars tanta propter tenuitatem hominum | |
| a religionis auctoritate abduceretur ad mercedem atque | |
| quaestum. Phryges autem et Pisidae et Cilices et | |
| Arabum natio avium significationibus plurimum ob- | 10 |
| temperant, quod idem factitatum in Umbria accepimus. |