| Ac mihi quidem videntur e locis quoque ipsis, qui | 1.93.1 |
| a quibusque incolebantur, divinationum oportunitates | |
| esse ductae. Etenim Aegyptii et Babylonii in cam- | |
| porum patentium aequoribus habitantes, cum ex terra | |
| nihil emineret, quod contemplationi caeli officere pos- | 5 |
| set, omnem curam in siderum cognitione posuerunt, | |
| Etrusci autem, quod religione inbuti studiosius et cre- | |
| brius hostias immolabant, extorum cognitioni se ma- | |
| xume dediderunt, quodque propter aëris crassitudinem | |
| de caelo apud eos multa fiebant, et quod ob eandem | 10 |
| causam multa invisitata partim e caelo, alia ex terra | |
| oriebantur, quaedam etiam ex hominum pecudumve | |
| conceptu et satu, ostentorum exercitatissimi inter- | |
| pretes exstiterunt. Quorum quidem vim, ut tu soles | |
| dicere, verba ipsa prudenter a maioribus posita decla- | 15 |
| rant. Quia enim ostendunt, portendunt, monstrant, | |
| praedicunt, ostenta, portenta, monstra, prodigia dicun- | |
| tur. Arabes autem et Phryges et Cilices, quod pastu | 94.1 |
| pecudum maxume utuntur campos et montes hieme | |
| et aestate peragrantes, propterea facilius cantus avium | |
| et volatus notaverunt; eademque et Pisidiae causa fuit | |
| et huic nostrae Umbriae. Tum Caria tota praecipue- | 5 |
| que Telmesses, quos ante dixi, quod agros uberrumos | |
| maximeque fertiles incolunt, in quibus multa propter | |
| fecunditatem fingi gignique possunt, in ostentis ani- | |
| madvertendis diligentes fuerunt. | |
| Quis vero non videt in optuma quaque re publica | 95.1 |
| plurimum auspicia et reliqua divinandi genera va- | |
| luisse? Quis rex umquam fuit, quis populus, qui non | |
| uteretur praedictione divina? neque solum in pace, | |
| sed in bello multo etiam magis, quo maius erat cer- | 5 |
| tamen et discrimen salutis. Omitto nostros, qui nihil | |
| in bello sine extis agunt, nihil sine auspiciis domi | |
| [habent auspicia]; externa videamus: Namque et Athe- | |
| nienses omnibus semper publicis consiliis divinos quos- | |
| dam sacerdotes, quos μάντεις vocant, adhibuerunt, et | 10 |
| Lacedaemonii regibus suis augurem adsessorem dede- | |
| runt, itemque senibus (sic enim consilium publicum | |
| appellant) augurem interesse voluerunt, iidemque de | |
| rebus maioribus semper aut Delphis oraclum aut ab | |
| Hammone aut a Dodona petebant. Lycurgus quidem, | 96.1 |
| qui Lacedaemoniorum rem publicam temperavit, leges | |
| suas auctoritate Apollinis Delphici confirmavit; quas | |
| cum vellet Lysander commutare, eadem est prohibi- | |
| tus religione. Atque etiam qui praeerant Lacedaemo- | 5 |
| niis, non contenti vigilantibus curis in Pasiphaae fano, | |
| quod est in agro propter urbem, somniandi causa ex- | |
| cubabant, quia vera quietis oracla ducebant. Ad nostra | 97.1 |
| iam redeo. Quotiens senatus decemviros ad libros ire | |
| iussit! quantis in rebus quamque saepe responsis ha- | |
| ruspicum paruit! Nam et cum duo visi soles sunt et | |
| cum tres lunae et cum faces, et cum sol nocte visus | 5 |
| est, et cum e caelo fremitus auditus, et cum caelum | |
| discessisse visum est atque in eo animadversi globi, | |
| delata etiam ad senatum labe agri Privernatis, cum | |
| ad infinitam altitudinem terra desedisset Apuliaque | |
| maximis terrae motibus conquassata esset (quibus por- | 10 |
| tentis magna populo Romano bella perniciosaeque se- | |
| ditiones denuntiabantur; inque his omnibus responsa | |
| haruspicum cum Sibyllae versibus congruebant); quid? | |
| cum Cumis Apollo sudavit, Capuae Victoria? quid? | 98.1 |
| ortus androgyni nonne fatale quoddam monstrum fuit? | |
| quid? cum fluvius Atratus sanguine fluxit? quid? cum | |
| saepe lapidum, sanguinis non numquam, terrae inter- | |
| dum, quondam etiam lactis imber defluxit? quid? cum | 5 |
| in Capitolio ictus Centaurus e caelo est, in Aventino | |
| portae et homines, Tusculi aedes Castoris et Pollucis | |
| Romaeque Pietatis: nonne et haruspices ea respon- | |
| derunt, quae evenerunt, et in Sibyllae libris eaedem | |
| repertae praedictiones sunt? | 10 |