| Caeciliae Q. filiae somnio modo Marsico bello tem- | 1.99.1 |
| plum est a senatu Iunoni Sospitae restitutum. Quod | |
| quidem somnium Sisenna cum disputavisset mirifice | |
| ad verbum cum re convenisse, tum insolenter, credo ab | |
| Epicureo aliquo inductus, disputat somniis credi non | 5 |
| oportere. Idem contra ostenta nihil disputat exponitque | |
| initio belli Marsici et deorum simulacra sudavisse, et | |
| sanguinem fluxisse, et discessisse caelum, et ex occulto | |
| auditas esse voces, quae pericula belli nuntiarent, et | |
| Lanuvii clipeos, quod haruspicibus tristissumum visum | 10 |
| esset, a muribus esse derosos. Quid, quod in annali- | 100.1 |
| bus habemus Veienti bello, cum lacus Albanus prae- | |
| ter modum crevisset, Veientem quendam ad nos ho- | |
| minem nobilem perfugisse, eumque dixisse ex fatis, | |
| quae Veientes scripta haberent, Veios capi non posse, | 5 |
| dum lacus is redundaret, et, si lacus emissus lapsu | |
| et cursu suo ad mare profluxisset, perniciosum populo | |
| Romano; sin autem ita esset eductus, ut ad mare per- | |
| venire non posset, tum salutare nostris fore? Ex quo | |
| illa admirabilis a maioribus Albanae aquae facta de- | 10 |
| ductio est. Cum autem Veientes bello fessi legatos | |
| ad senatum misissent, tum ex iis quidam dixisse di- | |
| citur non omnia illum transfugam ausum esse senatui | |
| dicere; in isdem enim fatis scriptum Veientes habere | |
| fore ut brevi a Gallis Roma caperetur, quod quidem | 15 |
| sexennio post Veios captos factum esse videmus. | |
| Saepe etiam et in proeliis Fauni auditi et in rebus | 101.1 |
| turbidis veridicae voces ex occulto missae esse dicun- | |
| tur; cuius generis duo sint ex multis exempla, sed | |
| maxuma: Nam non multo ante urbem captam exau- | |
| dita vox est a luco Vestae, qui a Palatii radice in | 5 |
| novam viam devexus est, ut muri et portae refice- | |
| rentur; futurum esse, nisi provisum esset, ut Roma | |
| caperetur. Quod neglectum tum, cum caveri poterat, | |
| post acceptam illam maximam cladem expiatum est; | |
| ara enim Aio Loquenti, quam saeptam videmus, ex- | 10 |
| adversus eum locum consecrata est. Atque etiam | |
| scriptum a multis est, cum terrae motus factus esset, | |
| ut sue plena procuratio fieret, vocem ab aede Iunonis | |
| ex arce extitisse; quocirca Iunonem illam appellatam | |
| Monetam. Haec igitur et a dis significata et a nostris | 15 |
| maioribus iudicata contemnimus? |