| Neque solum deorum voces Pythagorei observita- | 1.102.1 |
| verunt, sed etiam hominum, quae vocant omina. Quae | |
| maiores nostri quia valere censebant, idcirco omnibus | |
| rebus agendis 'quod bonum, faustum, felix fortu- | |
| natumque esset' praefabantur, rebusque divinis, quae | 5 |
| publice fierent, ut 'faverent linguis', imperabatur | |
| inque feriis imperandis, ut 'litibus et iurgiis se | |
| abstinerent'. Itemque in lustranda colonia ab eo, | |
| qui eam deduceret, et cum imperator exercitum, cen- | |
| sor populum lustraret, bonis nominibus, qui hostias | 10 |
| ducerent, eligebantur. Quod idem in dilectu consules | |
| observant, ut primus miles fiat bono nomine. Quae | 103.1 |
| quidem a te scis et consule et imperatore summa cum | |
| religione esse servata. Praerogativam etiam maiores | |
| omen iustorum comitiorum esse voluerunt. Atque ego | |
| exempla ominum nota proferam: L. Paulus consul | 5 |
| iterum, cum ei bellum ut cum rege Perse gereret ob- | |
| tigisset, ut ea ipsa die domum ad vesperum rediit, | |
| filiolam suam Tertiam, quae tum erat admodum parva, | |
| osculans animum advertit tristiculam. 'Quid est', | |
| inquit, 'mea Tertia? quid tristis es?' 'Mi pater', | 10 |
| inquit, 'Persa periit.' Tum ille artius puellam con- | |
| plexus: 'Accipio', inquit, 'mea filia, omen'. Erat | |
| autem mortuus catellus eo nomine. L. Flaccum, fla- | 104.1 |
| minem Martialem, ego audivi, cum diceret Caeciliam | |
| Metelli, cum vellet sororis suae filiam in matrimonium | |
| conlocare, exisse in quoddam sacellum ominis capiendi | |
| causa, quod fieri more veterum solebat. Cum virgo | 5 |
| staret et Caecilia in sella sederet neque diu ulla vox | |
| exstitisset, puellam defatigatam petisse a matertera, | |
| ut sibi concederet, paulisper ut in eius sella requiesce- | |
| ret; illam autem dixisse: 'Vero, mea puella, tibi | |
| concedo meas sedes.' Quod omen res consecuta | 10 |
| est; ipsa enim brevi mortua est, virgo autem nupsit, | |
| cui Caecilia nupta fuerat. Haec posse contemni vel | |
| etiam rideri praeclare intellego, sed id ipsum est deos | |
| non putare, quae ab iis significantur, contemnere. |