| Quid de auguribus loquar? Tuae partes sunt, tuum | 1.105.1 |
| inquam, auspiciorum patrocinium debet esse. Tibi App. | |
| Claudius augur consuli nuntiavit addubitato Salutis | |
| augurio bellum domesticum triste ac turbulentum fore; | |
| quod paucis post mensibus exortum paucioribus a te | 5 |
| est diebus oppressum. Cui quidem auguri vehementer | |
| adsentior; solus enim multorum annorum memoria | |
| non decantandi augurii, sed divinandi tenuit discipli- | |
| nam. Quem inridebant collegae tui eumque tum Pi- | |
| sidam, tum Soranum augurem esse dicebant; quibus | 10 |
| nulla videbatur in auguriis aut praesensio aut scientia | |
| veritatis futurae; sapienter aiebant ad opinionem im- | |
| peritorum esse fictas religiones. Quod longe secus est; | |
| neque enim in pastoribus illis, quibus Romulus prae- | |
| fuit, nec in ipso Romulo haec calliditas esse potuit, | 15 |
| ut ad errorem multitudinis religionis simulacra finge- | |
| rent. Sed difficultas laborque discendi disertam ne- | |
| glegentiam reddidit; malunt enim disserere nihil esse | |
| in auspiciis quam, quid sit, ediscere. Quid est illo | 106.1 |
| auspicio divinius, quod apud te in Mario est? ut utar | |
| potissumum auctore te: | |
| Hic Iovis altisoni subito pinnata satelles | |
| Arboris e trunco serpentis saucia morsu | 5 |
| Subrigit ipsa feris transfigens unguibus anguem | |
| Semianimum et varia graviter cervice micantem | |
| Quem se intorquentem lanians rostroque cruentans | |
| Iam satiata animos, iam duros ulta dolores | |
| Abicit ecflantem et laceratum adfligit in unda | 10 |
| Seque obitu a solis nitidos convertit ad ortus. | |
| Hanc ubi praepetibus pinnis lapsuque volantem | |
| Conspexit Marius, divini numinis augur, | |
| Faustaque signa suae laudis reditusque notavit, | |
| Partibus intonuit caeli pater ipse sinistris. | 15 |
| Sic aquilae clarum firmavit Iuppiter omen. | |
| Atque ille Romuli auguratus pastoralis, non urbanus | 107.1 |
| fuit nec fictus ad opiniones inperitorum, sed a certis | |
| acceptus et posteris traditus. Itaque Romulus augur, | |
| ut apud Ennium est, cum fratre item augure | |
| Curantes magna cum cura tum cupientes | 5 |
| Regni dant operam simul auspicio augurioque. | |
| †In monte Remus auspicio se devovet atque secundam | |
| Solus avem servat. At Romulus pulcher in alto | |
| Quaerit Aventino, servat genus altivolantum. | |
| Certabant, urbem Romam Remoramne vocarent. | 10 |
| Omnibus cura viris, uter esset induperator. | |
| Exspectant; veluti, consul quom mittere signum | |
| Volt, omnes avidi spectant ad carceris oras, | |
| Quam mox emittat pictis e faucibus currus, | 108.1 |
| Sic exspectabat populus atque ore timebat, | |
| Rebus utri magni victoria sit data regni. | |
| Interea sol albus recessit in infera noctis. | |
| Exin candida se radiis dedit icta foras lux, | 5 |
| Et simul ex alto longe pulcherruma praepes | |
| Laeva volavit avis. Simul aureus exoritur sol, | |
| Cedunt de caelo ter quattuor corpora sancta | |
| Avium, praepetibus sese pulchrisque locis dant. | |
| Conspicit inde sibi data Romulus esse priora, | 10 |
| Auspicio regni stabilita scamna solumque. |