| Sed ut, unde huc digressa est, eodem redeat ora- | 1.109.1 |
| tio: si nihil queam disputare, quam ob rem quidque | |
| fiat, et tantum modo fieri ea, quae commemoravi, do- | |
| ceam, parumne Epicuro Carneadive respondeam? Quid, | |
| si etiam ratio exstat artificiosae praesensionis facilis, | 5 |
| divinae autem paulo obscurior? Quae enim extis, quae | |
| fulgoribus, quae portentis, quae astris praesentiuntur, | |
| haec notata sunt observatione diuturna. Adfert autem | |
| vetustas omnibus in rebus longinqua observatione in- | |
| credibilem scientiam; quae potest esse etiam sine motu | 10 |
| atque inpulsu deorum, cum, quid ex quoque eveniat, | |
| et quid quamque rem significet, crebra animadversione | |
| perspectum est. Altera divinatio est naturalis, ut | 110.1 |
| ante dixi; quae physica disputandi subtilitate referenda | |
| est ad naturam deorum, a qua, ut doctissimis sapien- | |
| tissimisque placuit, haustos animos et libatos habe- | |
| mus; cumque omnia completa et referta sint aeterno | 5 |
| sensu et mente divina, necesse est cognatione divino- | |
| rum animorum animos humanos commoveri. Sed vigi- | |
| lantes animi vitae necessitatibus serviunt diiungunt- | |
| que se a societate divina vinclis corporis inpediti. | |
| Rarum est quoddam genus eorum, qui se a corpore | 111.1 |
| avocent et ad divinarum rerum cognitionem cura omni | |
| studioque rapiantur. Horum sunt auguria non divini | |
| impetus, sed rationis humanae; nam et natura futura | |
| praesentiunt, ut aquarum eluviones et deflagrationem | 5 |
| futuram aliquando caeli atque terrarum; alii autem | |
| in re publica exercitati, ut de Atheniensi Solone ac- | |
| cepimus, orientem tyrannidem multo ante prospiciunt; | |
| quos prudentes possumus dicere, id est providentes, | |
| divinos nullo modo possumus, non plus quam Mile- | 10 |
| sium Thalem, qui, ut obiurgatores suos convinceret | |
| ostenderetque etiam philosophum, si ei commodum | |
| esset, pecuniam facere posse, omnem oleam, ante quam | |
| florere coepisset, in agro Milesio coëmisse dicitur. Ani- | 112.1 |
| madverterat fortasse quadam scientia olearum uber- | |
| tatem fore. Et quidem idem primus defectionem so- | |
| lis, quae Astyage regnante facta est, praedixisse fertur. |