| Multa medici, multa gubernatores, agricolae etiam | 1.112.5 |
| multa praesentiunt, sed nullam eorum divinationem | |
| voco, ne illam quidem, qua ab Anaximandro phy- | |
| sico moniti Lacedaemonii sunt, ut urbem et tecta | |
| linquerent armatique in agro excubarent, quod terrae | |
| motus instaret, tum cum et urbs tota corruit et e | 10 |
| monte Taygeto extrema montis quasi puppis avolsa | |
| est. Ne Pherecydes quidem, ille Pythagorae magister, | |
| potius divinus habebitur quam physicus, quod, cum | |
| vidisset haustam aquam de iugi puteo, terrae motus | |
| dixit instare. Nec vero umquam animus hominis na- | 113.1 |
| turaliter divinat, nisi cum ita solutus est et vacuus, | |
| ut ei plane nihil sit cum corpore; quod aut vatibus | |
| contingit aut dormientibus. Itaque ea duo genera a | |
| Dicaearcho probantur et, ut dixi, a Cratippo nostro; | 5 |
| si propterea, quod ea proficiscuntur a natura, sint | |
| summa sane, modo ne sola; sin autem nihil esse in | |
| observatione putant, multa tollunt, quibus vitae ratio | |
| continetur. Sed quoniam dant aliquid, idque non par- | |
| vum[, vaticinationes cum somniis], nihil est, quod cum | 10 |
| his magnopere pugnemus, praesertim cum sint, qui | |
| omnino nullam divinationem probent. Ergo et ii, | 114.1 |
| quorum animi spretis corporibus evolant atque excur- | |
| runt foras, ardore aliquo inflammati atque incitati | |
| cernunt illa profecto, quae vaticinantes pronuntiant, | |
| multisque rebus inflammantur tales animi, qui corpo- | 5 |
| ribus non inhaerent, ut ii, qui sono quodam vocum | |
| et Phrygiis cantibus incitantur. Multos nemora sil- | |
| vaeque, multos amnes aut maria commovent, quorum | |
| furibunda mens videt ante multo, quae sint futura. | |
| Quo de genere illa sunt: | 10 |
| Eheú videte! | |
| Iúdicabit ínclitum iudícium inter deás tris aliquis, | |
| Quó iudicio Lácedaemonia múlier, Furiarum úna, adveniet. | |
| Eodem enim modo multa a vaticinantibus saepe prae- | |
| dicta sunt, neque solum verbis, sed etiam | |
| Versibus, quos olim Fauni vatesque canebant. | 15 |
| Similiter Marcius et Publicius vates cecinisse dicun- | 115.1 |
| tur; quo de genere Apollinis operta prolata sunt. | |
| Credo etiam anhelitus quosdam fuisse terrarum, qui- | |
| bus inflatae mentes oracla funderent. |