| Atque haec quidem vatium ratio est, nec dissimilis | 1.115.5 |
| sane somniorum. Nam quae vigilantibus accidunt va- | |
| tibus, eadem nobis dormientibus. Viget enim animus | |
| in somnis liber ab sensibus omnique inpeditione cu- | |
| rarum iacente et mortuo paene corpore. Qui quia | |
| vixit ab omni aeternitate versatusque est cum innu- | 10 |
| merabilibus animis, omnia, quae in natura rerum sunt, | |
| videt, si modo temperatis escis modicisque potionibus | |
| ita est adfectus, ut sopito corpore ipse vigilet. Haec | |
| somniantis est divinatio. Hic magna quaedam exori- | 116.1 |
| tur, neque ea naturalis, sed artificiosa somniorum [Anti- | |
| phontis] interpretatio eodemque modo et oraculorum et | |
| vaticinationum [sunt enim explanatores, ut gramma- | |
| tici poëtarum]. Nam ut aurum et argentum, aes, fer- | 5 |
| rum frustra natura divina genuisset, nisi eadem do- | |
| cuisset, quem ad modum ad eorum venas perveniretur, | |
| nec fruges terrae bacasve arborum cum utilitate ulla | |
| generi humano dedisset, nisi earum cultus et condi- | |
| tiones tradidisset, materiave quicquam iuvaret, nisi | 10 |
| consectionis eius fabricam haberemus, sic cum omni | |
| utilitate, quam di hominibus dederunt, ars aliqua con- | |
| iuncta est, per quam illa utilitas percipi possit. Item | |
| igitur somniis, vaticinationibus, oraclis, quod erant | |
| multa obscura, multa ambigua, explanationes adhibi- | 15 |
| tae sunt interpretum. | |
| Quo modo autem aut vates aut somniantes ea vi- | 117.1 |
| deant, quae nusquam etiam tunc sint, magna quaestio | |
| est. Sed explorata si sint ea, quae ante quaeri de- | |
| beant, sint haec, quae quaerimus, faciliora. Continet | |
| enim totam hanc quaestionem ea ratio, quae est de | 5 |
| natura deorum, quae a te secundo libro est explicata | |
| dilucide. Quam si obtinemus, stabit illud, quod hunc | |
| locum continet, de quo agimus, esse deos, et eorum | |
| providentia mundum administrari, eosdemque consu- | |
| lere rebus humanis, nec solum universis, verum etiam | 10 |
| singulis. Haec si tenemus, quae mihi quidem non | |
| videntur posse convelli, profecto hominibus a dis fu- | |
| tura significari necesse est. Sed distinguendum vide- | 118.1 |
| tur, quonam modo. Nam non placet Stoicis singulis | |
| iecorum fissis aut avium cantibus interesse deum; | |
| neque enim decorum est nec dis dignum nec fieri | |
| ullo pacto potest; sed ita a principio inchoatum esse | 5 |
| mundum, ut certis rebus certa signa praecurrerent, | |
| alia in extis, alia in avibus, alia in fulgoribus, | |
| alia in ostentis, alia in stellis, alia in somnian- | |
| tium visis, alia in furentium vocibus. Ea quibus | |
| bene percepta sunt, ii non saepe falluntur; male con- | 10 |
| iecta maleque interpretata falsa sunt non rerum vitio, | |
| sed interpretum inscientia. Hoc autem posito atque | |
| concesso, esse quandam vim divinam hominum vitam | |
| continentem, non difficile est, quae fieri certe videmus, | |
| ea qua ratione fiant, suspicari. Nam et ad hostiam | 15 |
| deligendam potest dux esse vis quaedam sentiens, quae | |
| est toto confusa mundo, et tum ipsum, cum immolare | |
| velis, extorum fieri mutatio potest, ut aut absit ali- | |
| quid aut supersit; parvis enim momentis multa natura | |
| aut adfingit aut mutat aut detrahit. Quod ne dubi- | 119.1 |
| tare possimus, maximo est argumento, quod paulo | |
| ante interitum Caesaris contigit. Qui cum immolaret | |
| illo die, quo primum in sella aurea sedit et cum pur- | |
| purea veste processit, in extis bovis opimi cor non | 5 |
| fuit. Num igitur censes ullum animal, quod sangui- | |
| nem habeat, sine corde esse posse? †Qua ille rei no- | |
| vitate perculsus, cum Spurinna diceret timendum esse, | |
| ne et consilium et vita deficeret; earum enim rerum | |
| utramque a corde proficisci. Postero die caput in | 10 |
| iecore non fuit. Quae quidem illi portendebantur a | |
| dis immortalibus, ut videret interitum, non ut caveret. | |
| Cum igitur eae partes in extis non reperiuntur, sine | |
| quibus victuma illa vivere nequisset, intellegendum | |
| est in ipso immolationis tempore eas partes, quae ab- | 15 |
| sint, interisse. Eademque efficit in avibus divina mens, | 120.1 |
| ut tum huc, tum illuc volent alites, tum in hac, tum in | |
| illa parte se occultent, tum a dextra, tum a sinistra | |
| parte canant oscines. Nam si animal omne, ut vult, | |
| ita utitur motu sui corporis, prono, obliquo, supino, | 5 |
| membraque, quocumque vult, flectit, contorquet, por- | |
| rigit, contrahit eaque ante efficit paene, quam cogitat, | |
| quanto id deo est facilius, cuius numini parent om- | |
| nia! Idemque mittit et signa nobis eius generis, qualia | 121.1 |
| permulta historia tradidit, quale scriptum illud vide- | |
| mus: si luna paulo ante solis ortum defecisset in signo | |
| Leonis, fore ut [armis] Dareus et Persae ab Alexandro | |
| et Macedonibus proelio vincerentur Dareusque more- | 5 |
| retur, et, si puella nata biceps esset, seditionem in | |
| populo fore, corruptelam et adulterium domi, et, si | |
| mulier leonem peperisse visa esset, fore ut ab exteris | |
| gentibus vinceretur ea res publica, in qua id conti- | |
| gisset. Eiusdem generis etiam illud est, quod scribit | 10 |
| Herodotus, Croesi filium, cum esset infans, locutum; | |
| quo ostento regnum patris et domum funditus con- | |
| cidisse. Caput arsisse Servio Tullio dormienti quae | |
| historia non prodidit? Ut igitur, qui se tradidit quieti | |
| praeparato animo cum bonis cogitationibus, tum re- | 15 |
| bus ad tranquillitatem adcommodatis, certa et vera | |
| cernit in somnis, sic castus animus purusque vigilan- | |
| tis et ad astrorum et ad avium reliquorumque signo- | |
| rum et ad extorum veritatem est paratior. |