| Hoc nimirum est illud, quod de Socrate accepimus, | 1.122.1 |
| quodque ab ipso in libris Socraticorum saepe dicitur, | |
| esse divinum quiddam, quod δαιμόνιον appellat, cui sem- | |
| per ipse paruerit numquam impellenti, saepe revocanti. | |
| Et Socrates quidem (quo quem auctorem meliorem | 5 |
| quaerimus?) Xenophonti consulenti, sequereturne Cy- | |
| rum, posteaquam exposuit, quae ipsi videbantur: 'Et | |
| nostrum quidem', inquit, 'humanum est consi- | |
| lium; sed de rebus et obscuris et incertis ad | |
| Apollinem censeo referundum', ad quem etiam | 10 |
| Athenienses publice de maioribus rebus semper rettule- | |
| runt. Scriptum est item, cum Critonis, sui familiaris, | 123.1 |
| oculum alligatum vidisset, quaesivisse, quid esset; cum | |
| autem ille respondisset in agro ambulanti ramulum | |
| adductum, ut remissus esset, in oculum suum recidisse, | |
| tum Socrates: 'Non enim paruisti mihi revocanti, | 5 |
| cum uterer, qua soleo, praesagitione divina.' | |
| Idem etiam Socrates, cum apud Delium male pugna- | |
| tum esset Lachete praetore fugeretque cum ipso La- | |
| chete, ut ventum est in trivium, eadem, qua ceteri, | |
| fugere noluit. Quibus quaerentibus, cur non eadem | 10 |
| via pergeret, deterreri se a deo dixit; cum quidem ii, | |
| qui alia via fugerant, in hostium equitatum inciderunt. | |
| Permulta conlecta sunt ab Antipatro, quae mirabiliter | |
| a Socrate divinata sunt; quae praetermittam; tibi enim | |
| nota sunt, mihi ad commemorandum non necessaria. | 15 |
| Illud tamen eius philosophi magnificum ac paene di- | 124.1 |
| vinum, quod, cum impiis sententiis damnatus esset, | |
| aequissimo animo se dixit mori; neque enim domo | |
| egredienti neque illud suggestum, in quo causam di- | |
| xerat, ascendenti signum sibi ullum, quod consuesset, | 5 |
| a deo quasi mali alicuius inpendentis datum. |