| Equidem sic arbitror, etiamsi multa fallant eos, | 1.124.7 |
| qui aut arte aut coniectura divinare videantur, esse | |
| tamen divinationem; homines autem, ut in ceteris ar- | |
| tibus, sic in hac posse falli. Potest accidere, ut ali- | 10 |
| quod signum dubie datum pro certo sit acceptum, | |
| potest aliquod latuisse aut ipsum, aut quod esset illi | |
| contrarium. Mihi autem ad hoc, de quo disputo, pro- | |
| bandum satis est non modo plura, sed etiam pauciora | |
| divine praesensa et praedicta reperiri. Quin etiam | 125.1 |
| hoc non dubitans dixerim, si unum aliquid ita sit | |
| praedictum praesensumque, ut, cum evenerit, ita ca- | |
| dat, ut praedictum sit, neque in eo quicquam casu et | |
| fortuito factum esse appareat, esse certe divinationem, | 5 |
| idque esse omnibus confitendum. | |
| Quocirca primum mihi videtur, ut Posidonius facit, | |
| a deo, de quo satis dictum est, deinde a fato, deinde | |
| a natura vis omnis divinandi ratioque repetenda. Fieri | |
| igitur omnia fato ratio cogit fateri. Fatum autem id | 10 |
| appello, quod Graeci εἱμαρμένην, id est ordinem seriem- | |
| que causarum, cum causae causa nexa rem ex se | |
| gignat. Ea est ex omni aeternitate fluens veritas | |
| sempiterna. Quod cum ita sit, nihil est factum, quod | |
| non futurum fuerit, eodemque modo nihil est futu- | 15 |
| rum, cuius non causas id ipsum efficientes natura | |
| contineat. Ex quo intellegitur, ut fatum sit non id, | 126.1 |
| quod superstitiose, sed id, quod physice dicitur, causa | |
| aeterna rerum, cur et ea, quae praeterierunt, facta | |
| sint et, quae instant, fiant et, quae sequuntur, futura | |
| sint. Ita fit, ut et observatione notari possit, quae | 5 |
| res quamque causam plerumque consequatur, etiamsi | |
| non semper (nam id quidem adfirmare difficile est), | |
| easdemque causas veri simile est rerum futurarum | |
| cerni ab iis, qui aut per furorem eas aut in quiete | |
| videant. | 10 |