| Praeterea cum fato omnia fiant, id quod alio loco | 1.127.1 |
| ostendetur, si quis mortalis possit esse, qui conliga- | |
| tionem causarum omnium perspiciat animo, nihil eum | |
| profecto fallat. Qui enim teneat causas rerum futu- | |
| rarum, idem necesse est omnia teneat, quae futura | 5 |
| sint. Quod cum nemo facere nisi deus possit, relin- | |
| quendum est homini, ut signis quibusdam consequen- | |
| tia declarantibus futura praesentiat. Non enim illa, | |
| quae futura sunt, subito exsistunt, sed est quasi ru- | |
| dentis explicatio sic traductio temporis nihil novi effi- | 10 |
| cientis et primum quidque replicantis. Quod et ii | |
| vident, quibus naturalis divinatio data est, et ii, qui- | |
| bus cursus rerum observando notatus est. Qui etsi | |
| causas ipsas non cernunt, signa tamen causarum et | |
| notas cernunt; ad quas adhibita memoria et diligentia | 15 |
| et monumentis superiorum efficitur ea divinatio, quae | |
| artificiosa dicitur, extorum, fulgorum, ostentorum si- | |
| gnorumque caelestium. Non est igitur, ut mirandum | 128.1 |
| sit ea praesentiri a divinantibus, quae nusquam sint; | |
| sunt enim omnia, sed tempore absunt. Atque ut in | |
| seminibus vis inest earum rerum, quae ex iis progi- | |
| gnuntur, sic in causis conditae sunt res futurae, quas | 5 |
| esse futuras aut concitata mens aut soluta somno | |
| cernit aut ratio aut coniectura praesentit. Atque ut | |
| ii, qui solis et lunae reliquorumque siderum ortus, | |
| obitus motusque cognorunt, quo quidque tempore eo- | |
| rum futurum sit, multo ante praedicunt, sic, qui cur- | 10 |
| sum rerum eventorumque consequentiam diuturnitate | |
| pertractata notaverunt, aut semper aut, si id difficile | |
| est, plerumque, quodsi ne id quidem conceditur, non | |
| numquam certe, quid futurum sit, intellegunt. Atque | |
| haec quidem et quaedam eiusdem modi argumenta, | 15 |
| cur sit divinatio, ducuntur a fato. |