| A natura autem alia quaedam ratio est, quae do- | 1.129.1 |
| cet, quanta sit animi vis seiuncta a corporis sensibus, | |
| quod maxime contingit aut dormientibus aut mente | |
| permotis. Ut enim deorum animi sine oculis, sine | |
| auribus, sine lingua sentiunt inter se, quid quisque | 5 |
| sentiat, (ex quo fit, ut homines, etiam cum taciti op- | |
| tent quid aut voveant, non dubitent, quin di illud ex- | |
| audiant) sic animi hominum, cum aut somno soluti | |
| vacant corpore aut mente permoti per se ipsi liberi | |
| incitati moventur, cernunt ea, quae permixti cum cor- | 10 |
| pore animi videre non possunt. Atque hanc quidem | 130.1 |
| rationem naturae difficile est fortasse traducere ad id | |
| genus divinationis, quod ex arte profectum dicimus, | |
| sed tamen id quoque rimatur, quantum potest, Posi- | |
| donius. Esse censet in natura signa quaedam rerum | 5 |
| futurarum. Etenim Ceos accepimus ortum Caniculae | |
| diligenter quotannis solere servare coniecturamque ca- | |
| pere, ut scribit Ponticus Heraclides, salubrisne an pe- | |
| stilens annus futurus sit. Nam si obscurior <et> quasi | |
| caliginosa stella extiterit, pingue et concretum esse | 10 |
| caelum, ut eius adspiratio gravis et pestilens futura | |
| sit; sin inlustris et perlucida stella apparuerit, signi- | |
| ficari caelum esse tenue purumque et propterea sa- | |
| lubre. Democritus autem censet sapienter instituisse | 131.1 |
| veteres, ut hostiarum immolatarum inspicerentur exta; | |
| quorum ex habitu atque ex colore tum salubritatis, | |
| tum pestilentiae signa percipi, non numquam etiam, | |
| quae sit vel sterilitas agrorum vel fertilitas futura. | 5 |
| Quae si a natura profecta observatio atque usus agno- | |
| vit, multa adferre potuit dies, quae animadvertendo | |
| notarentur, ut ille Pacuvianus, qui in Chryse physicus | |
| inducitur, minime naturam rerum cognosse videatur: | |
| . . . nam isti quí linguam avium intéllegunt | 10 |
| Plusque éx alieno iécore sapiunt quam éx suo, | |
| Magis aúdiendum quam aúscultandum cénseo. | |
| Cur? quaeso, cum ipse paucis interpositis versibus di- | |
| cas satis luculente: | |
| Quídquid est hoc, ómnia animat, fórmat, alit, augét, creat, | 15 |
| Sépelit recipitque ín sese omnia ómniumque idémst pater, | |
| Índidemque eadem aéque oriuntur de íntegro atque eodem óccidunt. | |
| Quid est igitur, cur, cum domus sit omnium una, ea- | |
| que communis, cumque animi hominum semper fuerint | |
| futurique sint, cur ii, quid ex quoque eveniat, et quid | 20 |
| quamque rem significet, perspicere non possint? Haec | |
| habui, inquit, de divinatione quae dicerem. |