| Nunc illa testabor, non me sortilegos neque eos, | 1.132.1 |
| qui quaestus causa hariolentur, ne psychomantia qui- | |
| dem, quibus Appius, amicus tuus, uti solebat, agno- | |
| scere; non habeo denique nauci Marsum augurem, non | |
| vicanos haruspices, non de circo astrologos, non Isia- | 5 |
| cos coniectores, non interpretes somniorum; non enim | |
| sunt ii aut scientia aut arte divini, | |
| Séd superstitiósi vates ínpudentesque hárioli | |
| Aút inertes aút insani aut quíbus egestas ímperat, | |
| Quí sibi semitám non sapiunt, álteri monstránt viam; | 10 |
| Quíbus divitias póllicentur, áb iis drachumam ipsí petunt. | |
| De hís divitiis síbi deducant dráchumam, reddant cétera. | |
| Atque haec quidem Ennius, qui paucis ante versibus | |
| esse deos censet, sed eos non curare opinatur, quid | |
| agat humanum genus. Ego autem, qui et curare ar- | 15 |
| bitror et monere etiam ac multa praedicere, levitate, | |
| vanitate, malitia exclusa divinationem probo. Quae | |
| cum dixisset Quintus, Praeclare tu quidem, inquam, | |
| paratus . . . |