| LIBER SECUNDUS. | |
| Quaerenti mihi multumque et diu cogitanti, quanam | 2.1.1 |
| re possem prodesse quam plurimis, ne quando inter- | |
| mitterem consulere rei publicae, nulla maior occurre- | |
| bat, quam si optimarum artium vias traderem meis | |
| civibus; quod conpluribus iam libris me arbitror con- | 5 |
| secutum. Nam et cohortati sumus, ut maxime po- | |
| tuimus, ad philosophiae studium eo libro, qui est | |
| inscriptus Hortensius, et, quod genus philosophandi | |
| minime adrogans maximeque et constans et elegans | |
| arbitraremur, quattuor Academicis libris ostendimus. | 10 |
| Cumque fundamentum esset philosophiae positum in | 2.1 |
| finibus bonorum et malorum, perpurgatus est is locus | |
| a nobis quinque libris, ut, quid a quoque, et quid | |
| contra quemque philosophum diceretur, intellegi pos- | |
| set. Totidem subsecuti libri Tusculanarum disputatio- | 5 |
| num res ad beate vivendum maxime necessarias ape- | |
| ruerunt. Primus enim est de contemnenda morte, | |
| secundus de tolerando dolore, de aegritudine lenienda | |
| tertius, quartus de reliquis animi perturbationibus, | |
| quintus eum locum conplexus est, qui totam philoso- | 10 |
| phiam maxime inlustrat; docet enim ad beate viven- | |
| dum virtutem se ipsa esse contentam. Quibus rebus | 3.1 |
| editis tres libri perfecti sunt de natura deorum, in | |
| quibus omnis eius loci quaestio continetur. Quae ut | |
| plane esset cumulateque perfecta, de divinatione in- | |
| gressi sumus his libris scribere; quibus, ut est in | 5 |
| animo, de fato si adiunxerimus, erit abunde satis fac- | |
| tum toti huic quaestioni. Atque his libris adnume- | |
| randi sunt sex de re publica, quos tum scripsimus, | |
| cum gubernacula rei publicae tenebamus. Magnus | |
| locus philosophiaeque proprius a Platone, Aristotele, | 10 |
| Theophrasto totaque Peripateticorum familia tracta- | |
| tus uberrime. Nam quid ego de Consolatione dicam? | |
| quae mihi quidem ipsi sane aliquantum medetur, ce- | |
| teris item multum illam profuturam puto. Interiectus | |
| est etiam nuper liber is, quem ad nostrum Atticum | 15 |
| de senectute misimus; in primisque, quoniam philo- | |
| sophia vir bonus efficitur et fortis, Cato noster in | |
| horum librorum numero ponendus est. Cumque Ari- | 4.1 |
| stoteles itemque Theophrastus, excellentes viri cum | |
| subtilitate, tum copia, cum philosophia dicendi etiam | |
| praecepta coniunxerint, nostri quoque oratorii libri in | |
| eundem librorum numerum referendi videntur. Ita tres | 5 |
| erunt de oratore, quartus Brutus, quintus orator. |