| Adhuc haec erant; ad reliqua alacri tendebamus | 2.4.7 |
| animo sic parati, ut, nisi quae causa gravior obsti- | |
| tisset, nullum philosophiae locum esse pateremur, qui | |
| non Latinis litteris inlustratus pateret. Quod enim | 10 |
| munus rei publicae adferre maius meliusve possumus, | |
| quam si docemus atque erudimus iuventutem? his | |
| praesertim moribus atque temporibus, quibus ita pro- | |
| lapsa est, ut omnium opibus refrenanda atque coër- | |
| cenda sit. Nec vero id effici posse confido, quod ne | 5.1 |
| postulandum quidem est, ut omnes adulescentes se ad | |
| haec studia convertant. Pauci utinam! quorum tamen | |
| in re publica late patere poterit industria. Equidem | |
| ex iis etiam fructum capio laboris mei, qui iam aetate | 5 |
| provecti in nostris libris adquiescunt; quorum studio | |
| legendi meum scribendi studium vehementius in dies | |
| incitatur; quos quidem plures, quam rebar, esse co- | |
| gnovi. Magnificum illud etiam Romanisque hominibus | |
| gloriosum, ut Graecis de philosophia litteris non | 10 |
| egeant; quod adsequar profecto, si instituta perfecero. | 6.1 |
| Ac mihi quidem explicandae philosophiae causam ad- | |
| tulit casus gravis civitatis, cum in armis civilibus | |
| nec tueri meo more rem publicam nec nihil agere | |
| poteram nec, quid potius, quod quidem me dignum | 5 |
| esset, agerem, reperiebam. Dabunt igitur mihi veniam | |
| mei cives vel gratiam potius habebunt, quod, cum | |
| esset in unius potestate res publica, neque ego me | |
| abdidi neque deserui neque adflixi neque ita gessi, | |
| quasi homini aut temporibus iratus, neque porro ita | 10 |
| aut adulatus aut admiratus fortunam sum alterius, | |
| ut me meae paeniteret. Id enim ipsum a Platone | |
| philosophiaque didiceram, naturales esse quasdam con- | |
| versiones rerum publicarum, ut eae tum a principibus | |
| tenerentur, tum a populis, aliquando a singulis. Quod | 7.1 |
| cum accidisset nostrae rei publicae, tum pristinis or- | |
| bati muneribus haec studia renovare coepimus, ut et | |
| animus molestiis hac potissimum re levaretur et prod- | |
| essemus civibus nostris, qua re cumque possemus. | 5 |
| In libris enim sententiam dicebamus, contionabamur, | |
| philosophiam nobis pro rei publicae procuratione sub- | |
| stitutam putabamus. Nunc quoniam de re publica | |
| consuli coepti sumus, tribuenda est opera rei publicae, | |
| vel omnis potius in ea cogitatio et cura ponenda, | 10 |
| tantum huic studio relinquendum, quantum vacabit a | |
| publico officio et munere. Sed haec alias pluribus; | |
| nunc ad institutam disputationem revertamur. |