| Nam cum de divinatione Quintus frater ea disse- | 2.8.1 |
| ruisset, quae superiore libro scripta sunt, satisque | |
| ambulatum videretur, tum in bibliotheca, quae in | |
| Lycio est, adsedimus. Atque ego: Adcurate tu qui- | |
| dem, inquam, Quinte, et Stoice Stoicorum sententiam | 5 |
| defendisti, quodque me maxime delectat, plurimis no- | |
| stris exemplis usus es, et iis quidem claris et inlustri- | |
| bus. Dicendum est mihi igitur ad ea, quae sunt a | |
| te dicta, sed ita, nihil ut adfirmem, quaeram omnia, | |
| dubitans plerumque et mihi ipse diffidens. Si enim | 10 |
| aliquid certi haberem, quod dicerem, ego ipse divina- | |
| rem, qui esse divinationem nego. Etenim me movet | 9.1 |
| illud, quod in primis Carneades quaerere solebat, qua- | |
| rumnam rerum divinatio esset, earumne, quae sensi- | |
| bus perciperentur. At eas quidem cernimus, audimus, | |
| gustamus, olfacimus, tangimus. Num quid ergo in | 5 |
| his rebus est, quod provisione aut permotione mentis | |
| magis quam natura ipsa sentiamus? aut num nescio | |
| qui ille divinus, si oculis captus sit, ut Tiresias fuit, | |
| possit, quae alba sint, quae nigra, dicere aut, si surdus | |
| sit, varietates vocum aut modos noscere? Ad nullam | 10 |
| igitur earum rerum, quae sensu accipiuntur, divinatio | |
| adhibetur. Atqui ne in iis quidem rebus, quae arte | |
| tractantur, divinatione opus est. Etenim ad aegros | |
| non vates aut hariolos, sed medicos solemus adducere, | |
| nec vero, qui fidibus aut tibiis uti volunt, ab haru- | 15 |
| spicibus accipiunt earum tractationem, sed a musicis. | |
| Eadem in litteris ratio est reliquisque rebus, quarum | 10.1 |
| est disciplina. Num censes eos, qui divinare dicuntur, | |
| posse respondere, sol maiorne quam terra sit an tan- | |
| tus, quantus videatur? lunaque suo lumine an solis | |
| utatur? sol, luna quem motum habeat? quem quinque | 5 |
| stellae, quae errare dicuntur? Nec haec, qui divini | |
| habentur, profitentur se esse dicturos, nec eorum, quae | |
| in geometria describuntur, quae vera, quae falsa sint; | |
| sunt enim ea mathematicorum, non hariolorum. |