| De illis vero rebus, quae in philosophia versan- | 2.10.10 |
| tur, num quid est, quod quisquam divinorum aut re- | |
| spondere soleat aut consuli, quid bonum sit, quid | |
| malum, quid neutrum? sunt enim haec propria philo- | |
| sophorum. Quid? de officio num quis haruspicem con- | 11.1 |
| sulit, quem ad modum sit cum parentibus, cum fra- | |
| tribus, cum amicis vivendum? quem ad modum uten- | |
| dum pecunia, quem ad modum honore, quem ad mo- | |
| dum imperio? Ad sapientes haec, non ad divinos | 5 |
| referri solent. Quid? quae a dialecticis aut a physicis | |
| tractantur, num quid eorum divinari potest? unusne | |
| mundus sit an plures, quae sint initia rerum, ex qui- | |
| bus nascuntur omnia: physicorum est ista prudentia. | |
| Quo modo autem mentientem, quem ψευδόμενον vo- | 10 |
| cant, dissolvas aut quem ad modum soriti resistas | |
| (quem, si necesse sit, Latino verbo liceat acervalem | |
| appellare; sed nihil opus est; ut enim ipsa philoso- | |
| phia et multa verba Graecorum, sic sorites satis | |
| Latino sermone tritus est): ergo haec quoque dialec- | 15 |
| tici dicent, non divini. Quid? cum quaeritur, qui sit | |
| optimus rei publicae status, quae leges, qui mores | |
| aut utiles aut inutiles, haruspicesne ex Etruria arces- | |
| sentur, an principes statuent et delecti viri periti rerum | |
| civilium? Quodsi nec earum rerum, quae subiectae sen- | 12.1 |
| sibus sunt, ulla divinatio est nec earum, quae artibus | |
| continentur, nec earum, quae in philosophia disseruntur, | |
| nec earum, quae in re publica versantur, quarum rerum | |
| sit, nihil prorsus intellego; nam aut omnium debet | 5 |
| esse, aut aliqua ei materia danda est, in qua versari | |
| possit. Sed nec omnium divinatio est, ut ratio docuit, | |
| nec locus nec materia invenitur, cui divinationem prae- | |
| ficere possimus. Vide igitur, ne nulla sit divinatio. Est | |
| quidam Graecus vulgaris in hanc sententiam versus: | 10 |
| Bene quí coniciet, vátem hunc perhibebo óptumum. | |
| Num igitur aut, quae tempestas inpendeat, vates me- | |
| lius coniciet quam gubernator aut morbi naturam | |
| acutius quam medicus aut belli administrationem pru- | |
| dentius quam inperator coniectura adsequetur? | 15 |