| Sed animadverti, Quinte, te caute et ab iis con- | 2.13.1 |
| iecturis, quae haberent artem atque prudentiam, et | |
| ab iis rebus, quae sensibus aut artificiis perciperentur, | |
| abducere divinationem eamque ita definire: divinatio- | |
| nem esse earum rerum praedictionem et praesensio- | 5 |
| nem, quae essent fortuitae. Primum eodem revolveris. | |
| Nam et medici et gubernatoris et imperatoris prae- | |
| sensio est rerum fortuitarum. Num igitur aut haru- | |
| spex aut augur aut vates quis aut somnians melius | |
| coniecerit aut e morbo evasurum aegrotum aut e pe- | 10 |
| riculo navem aut ex insidiis exercitum quam medicus, | |
| quam gubernator, quam imperator? Atqui ne illa qui- | 14.1 |
| dem divinantis esse dicebas, ventos aut imbres inpen- | |
| dentes quibusdam praesentire signis (in quo nostra | |
| quaedam Aratea memoriter a te pronuntiata sunt), etsi | |
| haec ipsa fortuita sunt; plerumque enim, non semper | 5 |
| eveniunt. Quae est igitur aut ubi versatur fortuitarum | |
| rerum praesensio, quam divinationem vocas? Quae | |
| enim praesentiri aut arte aut ratione aut usu aut | |
| coniectura possunt, ea non divinis tribuenda putas, | |
| sed peritis. Ita relinquitur, ut ea fortuita divinari | 10 |
| possint, quae nulla nec arte nec sapientia provideri | |
| possunt; ut, si quis M. Marcellum illum, qui ter con- | |
| sul fuit, multis annis ante dixisset naufragio esse | |
| periturum, divinasset profecto; nulla enim arte alia | |
| id nec sapientia scire potuisset. Talium ergo rerum, | 15 |
| quae in fortuna positae sunt, praesensio divinatio est. | |
| Potestne igitur earum rerum, quae nihil habent | 15.1 |
| rationis, quare futurae sint, esse ulla praesensio? Quid | |
| est enim aliud fors, quid fortuna, quid casus, quid | |
| eventus, nisi cum sic aliquid cecidit, sic evenit, ut vel | |
| aliter cadere atque evenire potuerit? Quo modo ergo | 5 |
| id, quod temere fit caeco casu et volubilitate fortu- | |
| nae, praesentiri et praedici potest? Medicus morbum | 16.1 |
| ingravescentem ratione providet, insidias imperator, | |
| tempestates gubernator; et tamen ii ipsi saepe fallun- | |
| tur, qui nihil sine certa ratione opinantur; ut agri- | |
| cola, cum florem oleae videt, bacam quoque se visu- | 5 |
| rum putat, non sine ratione ille quidem; sed non | |
| numquam tamen fallitur. Quodsi falluntur ii, qui | |
| nihil sine aliqua probabili coniectura ac ratione di- | |
| cunt, quid existimandum est de coniectura eorum, qui | |
| extis aut avibus aut ostentis aut oraclis aut somniis | 10 |
| futura praesentiunt? Nondum dico, quam haec signa | |
| nulla sint, fissum iecoris, corvi cantus, volatus aquilae, | |
| stellae traiectio, voces furentium, sortes, somnia; de | |
| quibus singulis dicam suo loco; nunc de universis. | |
| Qui potest provideri quicquam futurum esse, quod | 17.1 |
| neque causam habet ullam neque notam, cur futurum | |
| sit? Solis defectiones itemque lunae praedicuntur in | |
| multos annos ab iis, qui siderum motus numeris per- | |
| sequuntur; ea praedicunt enim, quae naturae necessi- | 5 |
| tas perfectura est. Vident ex constantissimo motu | |
| lunae, quando illa e regione solis facta incurrat in | |
| umbram terrae, quae est meta noctis, ut eam obscu- | |
| rari necesse sit, quandoque eadem luna subiecta atque | |
| opposita soli nostris oculis eius lumen obscuret, quo | 10 |
| in signo quaeque errantium stellarum quoque tempore | |
| futura sit, qui exortus quoque die signi alicuius aut | |
| qui occasus futurus sit. Haec qui ante dicunt, quam | |
| rationem sequantur, vides. Qui thesaurum inventum | 18.1 |
| iri aut hereditatem venturam dicunt, quid sequuntur? | |
| aut in qua rerum natura inest id futurum? Quodsi | |
| haec eaque, quae sunt eiusdem generis, habent ali- | |
| quam talem necessitatem, quid est tandem, quod casu | 5 |
| fieri aut forte fortuna putemus? Nihil enim est tam | |
| contrarium rationi et constantiae quam fortuna, ut | |
| mihi ne in deum quidem cadere videatur, ut sciat, | |
| quid casu et fortuito futurum sit. Si enim scit, certe | |
| illud eveniet; sin certe eveniet, nulla fortuna est; est | 10 |
| autem fortuna; rerum igitur fortuitarum nulla prae- | |
| sensio est. Aut si negas esse fortunam et omnia, | 19.1 |
| quae fiunt quaeque futura sunt, ex omni aeternitate | |
| definita dicis esse fataliter, muta definitionem divina- | |
| tionis, quam dicebas praesensionem esse rerum for- | |
| tuitarum. Si enim nihil fieri potest, nihil accidere, | 5 |
| nihil evenire, nisi quod ab omni aeternitate certum | |
| fuerit esse futurum rato tempore, quae potest esse | |
| fortuna? qua sublata qui locus est divinationi? quae | |
| a te fortuitarum rerum est dicta praesensio. Quam- | |
| quam dicebas omnia, quae fierent futurave essent, fato | 10 |
| contineri. Anile sane et plenum superstitionis fati | |
| nomen ipsum; sed tamen apud Stoicos de isto fato | |
| multa dicuntur; de quo alias; nunc quod necesse | |
| est. Si omnia fato, quid mihi divinatio prodest? | 20.1 |
| Quod enim is, qui divinat, praedicit, id vero futu- | |
| rum est, ut ne illud quidem sciam quale sit, quod | |
| Deiotarum, necessarium nostrum, ex itinere aquila | |
| revocavit; qui nisi revertisset, in eo conclavi ei cu- | 5 |
| bandum fuisset, quod proxuma nocte corruit; ruina | |
| igitur oppressus esset. At id neque, si fatum fuerat, | |
| effugisset nec, si non fuerat, in eum casum incidisset. | |
| Quid ergo adiuvat divinatio? aut quid est, quod me | |
| moneant aut sortes aut exta aut ulla praedictio? Si | 10 |
| enim fatum fuit classes populi Romani bello Punico | |
| primo, alteram naufragio, alteram a Poenis depressam, | |
| interire, etiamsi tripudium solistumum pulli fecissent | |
| L. Iunio et P. Claudio consulibus, classes tamen inter- | |
| issent. Sin, cum auspiciis obtemperatum esset, inter- | 15 |
| iturae classes non fuerunt, non interierunt fato; vultis | |
| autem omnia fato; nulla igitur est divinatio. Quodsi | 21.1 |
| fatum fuit bello Punico secundo exercitum populi Ro- | |
| mani ad lacum Trasumennum interire, num id vitari | |
| potuit, si Flaminius consul iis signis iisque auspiciis, | |
| quibus pugnare prohibebatur, paruisset? [Certe po- | 5 |
| tuit.] Aut igitur non fato interiit exercitus, aut, si | |
| fato (quod certe vobis ita dicendum est), etiamsi ob- | |
| temperasset auspiciis, idem eventurum fuisset; mutari | |
| enim fata non possunt. Ubi est igitur ista divinatio | |
| Stoicorum? quae, si fato omnia fiunt, nihil nos ad- | 10 |
| monere potest, ut cautiores simus; quoquo enim modo | |
| nos gesserimus, fiet tamen illud, quod futurum est; | |
| sin autem id potest flecti, nullum est fatum; ita ne | |
| divinatio quidem, quoniam ea rerum futurarum est. | |
| Nihil autem est pro certo futurum, quod potest ali- | 15 |
| qua procuratione accidere ne fiat. |