| Atque ego ne utilem quidem arbitror esse nobis | 2.22.1 |
| futurarum rerum scientiam. Quae enim vita fuisset | |
| Priamo, si ab adulescentia scisset, quos eventus se- | |
| nectutis esset habiturus? Abeamus a fabulis, propiora vi- | |
| deamus. Clarissimorum hominum nostrae civitatis gra- | 5 |
| vissimos exitus in Consolatione collegimus. Quid igitur? | |
| ut omittamus superiores, Marcone Crasso putas utile | |
| fuisse tum, cum maxumis opibus fortunisque florebat, | |
| scire sibi interfecto Publio filio exercituque deleto trans | |
| Euphratem cum ignominia et dedecore esse pereundum? | 10 |
| An Cn. Pompeium censes tribus suis consulatibus, tribus | |
| triumphis, maximarum rerum gloria laetaturum fuisse, | |
| si sciret se in solitudine Aegyptiorum trucidatum iri | |
| amisso exercitu, post mortem vero ea consecutura, | |
| quae sine lacrimis non possumus dicere? Quid vero | 23.1 |
| Caesarem putamus, si divinasset fore ut in eo senatu, | |
| quem maiore ex parte ipse cooptasset, in curia Pom- | |
| peia ante ipsius Pompeii simulacrum tot centurioni- | |
| bus suis inspectantibus a nobilissumis civibus, partim | 5 |
| etiam a se omnibus rebus ornatis, trucidatus ita iace- | |
| ret, ut ad eius corpus non modo amicorum, sed ne | |
| servorum quidem quisquam accederet, quo cruciatu | |
| animi vitam acturum fuisse? Certe igitur ignoratio | |
| futurorum malorum utilior est quam scientia. Nam | 24.1 |
| illud quidem dici, praesertim a Stoicis, nullo modo | |
| potest: Non isset ad arma Pompeius, non transisset | |
| Crassus Euphratem, non suscepisset bellum civile | |
| Caesar. Non igitur fatalis exitus habuerunt; vultis | 5 |
| autem evenire omnia fato; nihil ergo illis profuisset | |
| divinare; atque etiam omnem fructum vitae superioris | |
| perdidissent; quid enim posset iis esse laetum exitus | |
| suos cogitantibus? Ita, quoquo sese verterint Stoici, | |
| iaceat necesse est omnis eorum sollertia. Si enim id, | 10 |
| quod eventurum est, vel hoc vel illo modo potest | |
| evenire, fortuna valet plurimum; quae autem fortuita | |
| sunt, certa esse non possunt. Sin autem certum est, | |
| quid quaque de re quoque tempore futurum sit, quid | |
| est, quod me adiuvent haruspices? <qui> cum res tristis- | 15 |
| simas portendi dixerunt, addunt ad extremum omnia | 25.1 |
| levius casura rebus divinis procuratis; si enim nihil | |
| fit extra fatum, nihil levari re divina potest. Hoc | |
| sentit Homerus, cum querentem Iovem inducit, quod | |
| Sarpedonem filium a morte contra fatum eripere non | 5 |
| posset. Hoc idem significat Graecus ille in eam sen- | |
| tentiam versus: | |
| Quod fóre paratum est, íd summum exsuperát Iovem. | |
| Totum omnino fatum etiam Atellanio versu iure mihi | |
| esse inrisum videtur; sed in rebus tam severis non | 10 |
| est iocandi locus. Concludatur igitur ratio: Si enim | |
| provideri nihil potest futurum esse eorum, quae casu | |
| fiunt, quia esse certa non possunt, divinatio nulla est; | |
| sin autem idcirco possunt provideri, quia certa sunt | |
| et fatalia, rursus divinatio nulla est; eam enim tu | 15 |
| fortuitarum rerum esse dicebas. Sed haec fuerit no- | 26.1 |
| bis tamquam levis armaturae prima orationis excur- | |
| sio; nunc comminus agamus experiamurque, si possi- | |
| mus cornua commovere disputationis tuae. |