| Duo enim genera divinandi esse dicebas, unum | 2.26.5 |
| artificiosum, alterum naturale; artificiosum constare | |
| partim ex coniectura, partim ex observatione diuturna; | |
| naturale, quod animus arriperet aut exciperet extrin- | |
| secus ex divinitate, unde omnes animos haustos aut | |
| acceptos aut libatos haberemus. Artificiosa divinatio- | 10 |
| nis illa fere genera ponebas: extispicum eorumque, | |
| qui ex fulgoribus ostentisque praedicerent, tum augu- | |
| rum eorumque, qui signis aut ominibus uterentur, | |
| omneque genus coniecturale in hoc fere genere pone- | |
| bas. Illud autem naturale aut concitatione mentis edi | 27.1 |
| et quasi fundi videbatur aut animo per somnum sen- | |
| sibus et curis vacuo provideri. Duxisti autem divina- | |
| tionem omnem a tribus rebus, a deo, a fato, a natura. | |
| Sed tamen cum explicare nihil posses, pugnasti com- | 5 |
| menticiorum exemplorum mirifica copia. De quo pri- | |
| mum hoc libet dicere: Hoc ego philosophi non esse | |
| arbitror, testibus uti, qui aut casu veri aut malitia | |
| falsi fictique esse possunt; argumentis et rationibus | |
| oportet, quare quidque ita sit, docere, non eventis, iis | 10 |
| praesertim, quibus mihi liceat non credere. | |
| Ut ordiar ab haruspicina, quam ego rei publicae | 28.1 |
| causa communisque religionis colendam censeo. Sed | |
| soli sumus; licet verum exquirere sine invidia, mihi | |
| praesertim de plerisque dubitanti. Inspiciamus, si pla- | |
| cet, exta primum. Persuaderi igitur cuiquam potest ea, | 5 |
| quae significari dicuntur extis, cognita esse ab haruspi- | |
| cibus observatione diuturna? Quam diuturna ista fuit? | |
| aut quam longinquo tempore observari potuit? aut quo | |
| modo est conlatum inter ipsos, quae pars inimica, quae | |
| pars familiaris esset, quod fissum periculum, quod | 10 |
| commodum aliquod ostenderet? An haec inter se ha- | |
| ruspices Etrusci, Elii, Aegyptii, Poeni contulerunt? | |
| At id, praeterquam quod fieri non potuit, ne fingi | |
| quidem potest; alios enim alio more videmus exta | |
| interpretari, nec esse unam omnium disciplinam. Et | 29.1 |
| certe, si est in extis aliqua vis, quae declaret futura, | |
| necesse est eam aut cum rerum natura esse coniunc- | |
| tam aut conformari quodam modo numine deorum | |
| vique divina. Cum rerum natura tanta tamque prae- | 5 |
| clara in omnes partes motusque diffusa quid habere | |
| potest commune non dicam gallinaceum fel (sunt enim, | |
| qui vel argutissima haec exta esse dicant), sed tauri | |
| opimi iecur aut cor aut pulmo quid habet naturale, | |
| quod declarare possit, quid futurum sit? Democritus | 30.1 |
| tamen non inscite nugatur, ut physicus, quo genere | |
| nihil adrogantius: | |
| Quód est ante pedes, némo spectat, caéli scrutantúr plagas. | |
| Verum is tamen habitu extorum et colore declarari | 5 |
| censet haec dumtaxat: pabuli genus et earum rerum, | |
| quas terra procreet, vel ubertatem vel tenuitatem; | |
| salubritatem etiam aut pestilentiam extis significari | |
| putat. O mortalem beatum! cui certo scio ludum | |
| numquam defuisse; huncine hominem tantis delecta- | 10 |
| tum esse nugis, ut non videret tum futurum id veri | |
| simile, si omnium pecudum exta eodem tempore in | |
| eundem habitum se coloremque converterent? Sed | |
| si eadem hora aliae pecudis iecur nitidum atque ple- | |
| num est, aliae horridum et exile, quid est, quod de- | 15 |
| clarari possit habitu extorum et colore? an hoc eius- | 31.1 |
| dem modi est, quale Pherecydeum illud, quod est a | |
| te dictum? qui cum aquam ex puteo vidisset haustam, | |
| terrae motum dixit futurum. Parum, credo, inpudenter, | |
| quod, cum factus est motus, dicere audent, quae vis id | 5 |
| effecerit; etiamne futurum esse aquae iugis colore prae- | |
| sentiunt? Multa istius modi dicuntur in scholis, sed | |
| credere omnia vide ne non sit necesse. Verum sint | 32.1 |
| sane ista Democritea vera; quando ea nos extis ex- | |
| quirimus? aut quando aliquid eius modi ab haruspice | |
| inspectis extis audivimus? Ab aqua aut ab igni pe- | |
| ricula monent; tum hereditates, tum damna denun- | 5 |
| tiant; fissum familiare et vitale tractant; caput iecoris | |
| ex omni parte diligentissime considerant; si vero id | |
| non est inventum, nihil putant accidere potuisse tri- | |
| stius. Haec observari certe non potuerunt, ut supra | 33.1 |
| docui. Sunt igitur artis inventa, non vetustatis, si | |
| est ars ulla rerum incognitarum; cum rerum autem | |
| natura quam cognationem habent? quae ut uno con- | |
| sensu iuncta sit et continens, quod video placuisse | 5 |
| physicis, eisque maxume, qui omne, quod esset, unum | |
| esse dixerunt, quid habere mundus potest cum the- | |
| sauri inventione coniunctum? Si enim extis pecuniae | |
| mihi amplificatio ostenditur idque fit natura, primum | |
| exta sunt coniuncta mundo, deinde meum lucrum na- | 10 |
| tura rerum continetur. Nonne pudet physicos haec | |
| dicere? Ut enim iam sit aliqua in natura rerum con- | |
| tagio, quam esse concedo (multa enim Stoici colli- | |
| gunt; nam et musculorum iecuscula bruma dicuntur | |
| augeri, et puleium aridum florescere brumali ipso die, | 15 |
| et inflatas rumpi vesiculas, et semina malorum, quae | |
| in iis mediis inclusa sint, in contrarias partis se ver- | |
| tere, iam nervos in fidibus aliis pulsis resonare alios, | |
| ostreisque et conchyliis omnibus contingere, ut cum | |
| luna pariter crescant pariterque decrescant, arboresque | 20 |
| ut hiemali tempore cum luna simul senescente, quia | |
| tum exsiccatae sint, tempestive caedi putentur. Quid | 34.1 |
| de fretis aut de marinis aestibus plura dicam? quo- | |
| rum accessus et recessus lunae motu gubernantur. | |
| Sescenta licet eiusdem modi proferri, ut distantium | |
| rerum cognatio naturalis appareat)—demus hoc; nihil | 5 |
| enim huic disputationi adversatur; num etiam, si fis- | |
| sum cuiusdam modi fuerit in iecore, lucrum ostendi- | |
| tur? qua ex coniunctione naturae et quasi concentu | |
| atque consensu, quam συμπάθειαν Graeci appellant, | |
| convenire potest aut fissum iecoris cum lucello meo | 10 |
| aut meus quaesticulus cum caelo, terra rerumque na- | |
| tura? Concedam hoc ipsum, si vis, etsi magnam | |
| iacturam causae fecero, si ullam esse convenientiam | |
| naturae cum extis concessero; sed tamen eo concesso | 35.1 |
| qui evenit, ut is, qui impetrire velit, convenientem | |
| hostiam rebus suis immolet? Hoc erat, quod ego non | |
| rebar posse dissolvi. At quam festive dissolvitur! | |
| pudet me non tui quidem, cuius etiam memoriam ad- | 5 |
| miror, sed Chrysippi, Antipatri, Posidonii, qui idem | |
| istuc quidem dicunt, quod est dictum a te, ad hostiam | |
| deligendam ducem esse vim quandam sentientem at- | |
| que divinam, quae toto confusa mundo sit. Illud vero | |
| multo etiam melius, quod et a te usurpatum est et | 10 |
| dicitur ab illis: cum immolare quispiam velit, tum | |
| fieri extorum mutationem, ut aut absit aliquid aut | |
| supersit; deorum enim numini parere omnia. Haec | 36.1 |
| iam, mihi crede, ne aniculae quidem existimant. An | |
| censes, eundem vitulum si alius delegerit, sine capite | |
| iecur inventurum; si alius, cum capite? Haec decessio | |
| capitis aut accessio subitone fieri potest, ut se exta | 5 |
| ad immolatoris fortunam accommodent? non perspi- | |
| citis aleam quandam esse in hostiis deligendis, prae- | |
| sertim cum res ipsa doceat? Cum enim [tristissuma] | |
| exta sine capite fuerunt, quibus nihil videtur esse di- | |
| rius, proxuma hostia litatur saepe pulcherrime. Ubi | 10 |
| igitur illae minae superiorum extorum? aut quae tam | |
| subito facta est deorum tanta placatio? |