| Sed adfers in tauri opimi extis immolante Caesare | 2.36.13 |
| cor non fuisse; id quia non potuerit accidere, ut | |
| sine corde victuma illa viveret, iudicandum esse tum | 15 |
| interisse cor, cum immolaretur. Qui fit, ut alterum | 37.1 |
| intellegas, sine corde non potuisse bovem vivere, alte- | |
| rum non videas, cor subito non potuisse nescio quo | |
| avolare? Ego enim possum vel nescire, quae vis sit | |
| cordis ad vivendum, vel suspicari contractum aliquo | 5 |
| morbo bovis exile et exiguum et vietum cor et dissi- | |
| mile cordis fuisse; tu vero quid habes, quare putes, | |
| si paulo ante cor fuerit in tauro opimo, subito id in | |
| ipsa immolatione interisse? an quod aspexit vestitu | |
| purpureo excordem Caesarem, ipse corde privatus est? | 10 |
| Urbem philosophiae, mihi crede, proditis, dum castella | |
| defenditis; nam, dum haruspicinam veram esse vultis, | |
| physiologiam totam pervertitis. Caput est in iecore, | |
| cor in extis; iam abscedet, simul ac molam et vinum | |
| insperseris; deus id eripiet, vis aliqua conficiet aut | 15 |
| exedet. Non ergo omnium ortus atque obitus natura | |
| conficiet, et erit aliquid, quod aut ex nihilo oriatur | |
| aut in nihilum subito occidat. Quis hoc physicus | |
| dixit umquam? haruspices dicunt; his igitur quam | |
| physicis credendum potius existumas? Quid? cum plu- | 38.1 |
| ribus deis immolatur, qui tandem evenit, ut litetur | |
| aliis, aliis non litetur? quae autem inconstantia deorum | |
| est, ut primis minentur extis, bene promittant secun- | |
| dis? aut tanta inter eos dissensio, saepe etiam inter | 5 |
| proxumos, ut Apollinis exta bona sint, Dianae non | |
| bona? Quid est tam perspicuum quam, cum fortuito | |
| hostiae adducantur, talia cuique exta esse, qualis cui- | |
| que obtigerit hostia? At enim id ipsum habet aliquid | |
| divini, quae cuique hostia obtingat, tamquam in sor- | 10 |
| tibus, quae cui ducatur. Mox de sortibus; quamquam | |
| tu quidem non hostiarum causam confirmas sortium | |
| similitudine, sed infirmas sortis conlatione hostiarum. | |
| An, cum in Aequimaelium misimus, qui adferat agnum, | 39.1 |
| quem immolemus, is mihi agnus adfertur, qui habet | |
| exta rebus accommodata, et ad eum agnum non casu, | |
| sed duce deo servus deducitur? Nam si casum in eo | |
| quoque dicis esse quasi sortem quandam cum deorum | 5 |
| voluntate coniunctam, doleo tantam Stoicos nostros | |
| Epicureis inridendi sui facultatem dedisse; non enim | |
| ignoras, quam ista derideant. Et quidem illi facilius | 40.1 |
| facere possunt; deos enim ipsos iocandi causa induxit | |
| Epicurus perlucidos et perflabilis et habitantis tam- | |
| quam inter duos lucos sic inter duos mundos propter | |
| metum ruinarum, eosque habere putat eadem membra, | 5 |
| quae nos, nec usum ullum habere membrorum. Ergo | |
| hic circumitione quadam deos tollens recte non dubi- | |
| tat divinationem tollere; sed non, ut hic sibi constat, | |
| item Stoici. Illius enim deus nihil habens nec sui | |
| nec alieni negotii non potest hominibus divinationem | 10 |
| inpertire; vester autem deus potest non inpertire, ut | |
| nihilo minus mundum regat et hominibus consulat. | |
| Cur igitur vos induitis in eas captiones, quas num- | 41.1 |
| quam explicetis? Ita enim, cum magis properant, con- | |
| cludere solent: 'Si di sunt, est divinatio; sunt | |
| autem di; est ergo divinatio.' Multo est proba- | |
| bilius: 'non est autem divinatio; non sunt ergo di.' | 5 |
| Vide, quam temere committant, ut, si nulla sit divi- | |
| natio, nulli sint di. Divinatio enim perspicue tollitur, | |
| deos esse retinendum est. |