| Atque hac extispicum divinatione sublata omnis | 2.42.1 |
| haruspicina sublata est. Ostenta enim sequuntur et | |
| fulgura. Valet autem in fulguribus observatio diu- | |
| turna, in ostentis ratio plerumque coniecturaque ad- | |
| hibetur. Quid est igitur, quod observatum sit in ful- | 5 |
| gure? Caelum in sedecim partis diviserunt Etrusci. | |
| Facile id quidem fuit, quattuor, quas nos habemus, | |
| duplicare, post idem iterum facere, ut ex eo dicerent, | |
| fulmen qua ex parte venisset. Primum id quid in- | |
| terest? deinde quid significat? Nonne perspicuum est | 10 |
| ex prima admiratione hominum, quod tonitrua iactus- | |
| que fulminum extimuissent, credidisse ea efficere re- | |
| rum omnium praepotentem Iovem? Itaque in nostris | |
| commentariis scriptum habemus: 'Iove tonante, ful- | |
| gurante comitia populi habere nefas.' Hoc | 43.1 |
| fortasse rei publicae causa constitutum est; comitio- | |
| rum enim non habendorum causas esse voluerunt. | |
| Itaque comitiorum solum vitium est fulmen, quod | |
| idem omnibus rebus optumum auspicium habemus, si | 5 |
| sinistrum fuit. Sed de auspiciis alio loco, nunc de | |
| fulgoribus. | |
| Quid igitur minus a physicis dici debet quam quic- | |
| quam certi significari rebus incertis? Non enim te | |
| puto esse eum, qui Iovi fulmen fabricatos esse Cyclo- | 10 |
| pas in Aetna putes; nam esset mirabile, quo modo id | 44.1 |
| Iuppiter totiens iaceret, cum unum haberet; nec vero | |
| fulminibus homines, quid aut faciendum esset aut ca- | |
| vendum, moneret. Placet enim Stoicis eos anhelitus | |
| terrae, qui frigidi sint, cum fluere coeperint, ventos | 5 |
| esse; cum autem se in nubem induerint eiusque tenuis- | |
| simam quamque partem coeperint dividere atque dis- | |
| rumpere idque crebrius facere et vehementius, tum et | |
| fulgores et tonitrua existere; si autem nubium con- | |
| flictu ardor expressus se emiserit, id esse fulmen. | 10 |
| Quod igitur vi naturae, nulla constantia, nullo rato | |
| tempore videmus effici, ex eo significationem rerum | |
| consequentium quaerimus? Scilicet, si ista Iuppiter | |
| significaret, tam multa frustra fulmina emitteret! Quid | 45.1 |
| enim proficit, cum in medium mare fulmen iecit? | |
| quid, cum in altissimos montis, quod plerumque fit? | |
| quid, cum in desertas solitudines? quid, cum in ea- | |
| rum gentium oras, in quibus haec ne observantur | 5 |
| quidem? |