| At inventum est caput in Tiberi. Quasi ego artem | 2.45.7 |
| aliquam istorum esse negem! divinationem nego. Caeli | |
| enim distributio, quam ante dixi, et certarum rerum | |
| notatio docet, unde fulmen venerit, quo concesserit; | 10 |
| quid significet autem, nulla ratio docet. Sed urges | |
| me meis versibus: | |
| Nam pater altitonans stellanti nixus Olympo | |
| Ipse suos quondam tumulos ac templa petivit | |
| Et Capitolinis iniecit sedibus ignis. | 15 |
| Tum statua Nattae, tum simulacra deorum Romulus- | |
| que et Remus cum altrice belua vi fulminis icti con- | |
| ciderunt, deque his rebus haruspicum extiterunt re- | |
| sponsa verissuma. Mirabile autem illud, quod eo ipso | 46.1 |
| tempore, quo fieret indicium coniurationis in senatu, | |
| signum Iovis biennio post, quam erat locatum, in Ca- | |
| pitolio conlocabatur.—Tu igitur animum induces | |
| (sic enim mecum agebas) causam istam et contra | 5 |
| facta tua et contra scripta defendere?—Frater es; | |
| eo vereor. Verum quid tibi hic tandem nocet? resne, | |
| quae talis est, an ego, qui verum explicari volo? Ita- | |
| que nihil contra dico, a te rationem totius haruspi- | |
| cinae peto. Sed te mirificam in latebram coniecisti; | 10 |
| quod enim intellegeres fore ut premerere, cum ex te | |
| causas unius cuiusque divinationis exquirerem, multa | |
| verba fecisti te, cum res videres, rationem causamque | |
| non quaerere; quid fieret, non cur fieret, ad rem per- | |
| tinere. Quasi ego aut fieri concederem aut esset phi- | 15 |
| losophi causam, cur quidque fieret, non quaerere! Et | 47.1 |
| eo quidem loco et Prognostica nostra pronuntiabas | |
| et genera herbarum, scammoniam aristolochiamque ra- | |
| dicem, quarum causam ignorares, vim et effectum vi- | |
| deres. Dissimile totum; nam et prognosticorum cau- | 5 |
| sas persecuti sunt et Boëthus Stoicus, qui est a te | |
| nominatus, et noster etiam Posidonius, et, si causae | |
| non reperiantur istarum rerum, res tamen ipsae ob- | |
| servari animadvertique potuerunt. Nattae vero statua | |
| aut aera legum de caelo tacta quid habent observa- | 10 |
| tum ac vetustum? Pinarii Nattae nobiles; a nobilitate | |
| igitur periculum. Hoc tam callide Iuppiter <ex>cogita- | |
| vit! Romulus lactens fulmine ictus; urbi igitur peri- | |
| culum ostenditur, ei quam ille condidit. Quam scite | |
| per notas nos certiores facit Iuppiter! At eodem tem- | 15 |
| pore signum Iovis conlocabatur, quo coniuratio indi- | |
| cabatur. Et tu scilicet mavis numine deorum id fac- | |
| tum quam casu arbitrari, et redemptor, qui columnam | |
| illam de Cotta et de Torquato conduxerat faciendam, | |
| non inertia aut inopia tardior fuit, sed a deis inmor- | 20 |
| talibus ad istam horam reservatus est. Non equidem | 48.1 |
| plane despero ista esse vera, sed nescio et discere a | |
| te volo. Nam cum mihi quaedam casu viderentur sic | |
| evenire, ut praedicta essent a divinantibus, dixisti | |
| multa de casu, ut Venerium iaci posse casu quattuor | 5 |
| talis iactis, sed quadringentis centum Venerios non posse | |
| casu consistere. Primum nescio, cur non possint, sed | |
| non pugno; abundas enim similibus. Habes et resper- | |
| sionem pigmentorum et rostrum suis et alia permulta. | |
| Idem Carneadem fingere dicis de capite Panisci; quasi | 10 |
| non potuerit id evenire casu et non in omni mar- | |
| more necesse sit inesse vel Praxitelia capita! Illa enim | |
| ipsa efficiuntur detractione, neque quicquam illuc adfer- | |
| tur a Praxitele; sed cum multa sunt detracta et ad | |
| liniamenta oris perventum est, tum intellegas illud, | 15 |
| quod iam expolitum sit, intus fuisse. Potest igitur | 49.1 |
| tale aliquid etiam sua sponte in lapicidinis Chiorum | |
| extitisse. Sed sit hoc fictum; quid? in nubibus num- | |
| quam animadvertisti leonis formam aut hippocentauri? | |
| Potest igitur, quod modo negabas, veritatem casus | 5 |
| imitari. |