| Sed quoniam de extis et de fulgoribus satis est | 2.49.7 |
| disputatum, ostenta restant, ut tota haruspicina sit | |
| pertractata. Mulae partus prolatus est a te. Res mi- | |
| rabilis, propterea quia non saepe fit; sed si fieri non | 10 |
| potuisset, facta non esset. Atque hoc contra omnia | |
| ostenta valeat, numquam, quod fieri non potuerit, esse | |
| factum; sin potuerit, non esse mirandum. Causarum | |
| enim ignoratio in re nova mirationem facit; eadem | |
| ignoratio si in rebus usitatis est, non miramur. Nam | 15 |
| qui mulam peperisse miratur, is, quo modo equa pa- | |
| riat, aut omnino quae natura partum animantis faciat, | |
| ignorat. Sed quod crebro videt, non miratur, etiamsi, | |
| cur fiat, nescit; quod ante non vidit, id si evenit, | |
| ostentum esse censet. Utrum igitur cum concepit | 20 |
| mula an cum peperit, ostentum est? conceptio contra | 50.1 |
| naturam fortasse, sed partus prope necessarius. | |
| Sed quid plura? ortum videamus haruspicinae; sic | |
| facillume, quid habeat auctoritatis, iudicabimus. Tages | |
| quidam dicitur in agro Tarquiniensi, cum terra ara- | 5 |
| retur et sulcus altius esset impressus, extitisse repente | |
| et eum adfatus esse, qui arabat. Is autem Tages, ut | |
| in libris est Etruscorum, puerili specie dicitur visus, | |
| sed senili fuisse prudentia. Eius adspectu cum obsti- | |
| puisset bubulcus clamoremque maiorem cum admira- | 10 |
| tione edidisset, concursum esse factum, totamque brevi | |
| tempore in eum locum Etruriam convenisse; tum illum | |
| plura locutum multis audientibus, qui omnia verba | |
| eius exceperint litterisque mandarint; omnem autem | |
| orationem fuisse eam, qua haruspicinae disciplina con- | 15 |
| tineretur; eam postea crevisse rebus novis cognoscen- | |
| dis et ad eadem illa principia referendis. Haec acce- | |
| pimus ab ipsis, haec scripta conservant, hunc fontem | |
| habent disciplinae. Num ergo opus est ad haec re- | 51.1 |
| fellenda Carneade? num Epicuro? estne quisquam ita | |
| desipiens, qui credat exaratum esse, deum dicam an | |
| hominem? Si deum, cur se contra naturam in terram | |
| abdiderat, ut patefactus aratro lucem aspiceret? quid? | 5 |
| idem nonne poterat deus hominibus disciplinam su- | |
| periore e loco tradere? Si autem homo ille Tages | |
| fuit, quonam modo potuit terra oppressus vivere? | |
| unde porro illa potuit, quae docebat alios, ipse didi- | |
| cisse? Sed ego insipientior quam illi ipsi, qui ista | 10 |
| credunt, qui quidem contra eos tam diu disputem. |