| Vetus autem illud Catonis admodum scitum est, | 2.51.12 |
| qui mirari se aiebat, quod non rideret haruspex, ha- | |
| ruspicem cum vidisset. Quota enim quaeque res eve- | 52.1 |
| nit praedicta ab istis? aut, si evenit quippiam, quid | |
| adferri potest, cur non casu id evenerit? Rex Prusias, | |
| cum Hannibali apud eum exsulanti depugnari place- | |
| ret, negabat se audere, quod exta prohiberent. 'Ain | 5 |
| tu?' inquit, 'carunculae vitulinae mavis quam | |
| imperatori veteri credere?' Quid? ipse Caesar | |
| cum a summo haruspice moneretur, ne in Africam | |
| ante brumam transmitteret, nonne transmisit? quod | |
| ni fecisset, uno in loco omnes adversariorum copiae | 10 |
| convenissent. Quid ego haruspicum responsa comme- | |
| morem (possum equidem innumerabilia), quae aut nul- | |
| los habuerint exitus aut contrarios? Hoc civili bello, | 53.1 |
| di inmortales! quam multa luserunt! quae nobis in | |
| Graeciam Roma responsa haruspicum missa sunt! | |
| quae dicta Pompeio! etenim ille admodum extis et | |
| ostentis movebatur. Non lubet commemorare, nec | 5 |
| vero necesse est, tibi praesertim, qui interfuisti; vides | |
| tamen omnia fere contra, ac dicta sint, evenisse. Sed | |
| haec hactenus; nunc ad ostenta veniamus. | |
| Multa me consule a me ipso scripta recitasti, multa | 54.1 |
| ante Marsicum bellum a Sisenna collecta attulisti, | |
| multa ante Lacedaemoniorum malam pugnam in Leuc- | |
| tricis a Callisthene commemorata dixisti; de quibus | |
| dicam equidem singulis, quoad videbitur; sed dicen- | 5 |
| dum etiam est de universis. Quae est enim ista a | |
| deis profecta significatio et quasi denuntiatio calami- | |
| tatum? quid autem volunt di inmortales primum ea | |
| significantes, quae sine interpretibus non possimus | |
| intellegere, deinde ea, quae cavere nequeamus? At | 10 |
| hoc ne homines quidem probi faciunt, ut amicis in- | |
| pendentis calamitates praedicant, quas illi effugere | |
| nullo modo possint, ut medici, quamquam intellegunt | |
| saepe, tamen numquam aegris dicunt illo morbo eos | |
| esse morituros; omnis enim praedictio mali tum pro- | 15 |
| batur, cum ad praedictionem cautio adiungitur. Quid | 55.1 |
| igitur aut ostenta aut eorum interpretes vel Lacedae- | |
| monios olim vel nuper nostros adiuverunt? quae si | |
| signa deorum putanda sunt, cur tam obscura fuerunt? | |
| si enim, ut intellegeremus, quid esset eventurum, | 5 |
| aperte declarari oportebat, aut ne occulte quidem, si | |
| ea sciri nolebant. |