| Iam vero coniectura omnis, in qua nititur divina- | 2.55.8 |
| tio, ingeniis hominum in multas aut diversas aut etiam | |
| contrarias partis saepe diducitur. Ut enim in causis | 10 |
| iudicialibus alia coniectura est accusatoris, alia defen- | |
| soris et tamen utriusque credibilis, sic in omnibus iis | |
| rebus, quae coniectura investigari videntur, anceps | |
| reperitur oratio. Quas autem res tum natura, tum casus | |
| adfert, non numquam etiam errorem creat similitudo, | 15 |
| magna stultitia est earum rerum deos facere effecto- | |
| res, causas rerum non quaerere. Tu vates Boeotios | 56.1 |
| credis Lebadiae vidisse ex gallorum gallinaceorum | |
| cantu victoriam esse Thebanorum, quia galli victi si- | |
| lere solerent, canere victores. Hoc igitur per gallinas | |
| Iuppiter tantae civitati signum dabat? An illae aves, | 5 |
| nisi cum vicerunt, canere non solent? At tum cane- | |
| bant nec vicerant. Id enim est, inquies, ostentum. | |
| Magnum vero! quasi pisces, non galli cecinerint! Quod | |
| autem est tempus, quo illi non cantent, vel noctur- | |
| num vel diurnum? Quodsi victores alacritate et quasi | 10 |
| laetitia ad canendum excitantur, potuit accidisse alia | |
| quoque laetitia, qua ad cantum moverentur. Demo- | 57.1 |
| critus quidem optumis verbis causam explicat, cur | |
| ante lucem galli canant; depulso enim de pectore et | |
| in omne corpus diviso et mitificato cibo cantus edere | |
| quiete satiatos; qui quidem 'silentio noctis', ut ait | 5 |
| Ennius, | |
| . . . . favent faucíbus russis | |
| Cantú plausuque premúnt alas. | |
| Cum igitur hoc animal tam sit canorum sua sponte, | |
| quid in mentem venit Callistheni dicere deos gallis | 10 |
| signum dedisse cantandi, cum id vel natura vel casus | |
| efficere potuisset? |