| Sanguine pluisse senatui nuntiatum est, Atratum | 2.58.1 |
| etiam fluvium fluxisse sanguine, deorum sudasse simu- | |
| lacra. Num censes his nuntiis Thalen aut Anaxago- | |
| ran aut quemquam physicum crediturum fuisse? nec | |
| enim sanguis nec sudor nisi e corpore. Sed et decolo- | 5 |
| ratio quaedam ex aliqua contagione terrena maxume | |
| potest sanguini similis esse, et umor adlapsus extrin- | |
| secus, ut in tectoriis videmus austro, sudorem videtur | |
| imitari. Atque haec in bello plura et maiora viden- | |
| tur timentibus, eadem non tam animadvertuntur in | 10 |
| pace; accedit illud etiam, quod in metu et periculo | |
| cum creduntur facilius, tum finguntur inpunius. Nos | 59.1 |
| autem ita leves atque inconsiderati sumus, ut, si mu- | |
| res corroserint aliquid, quorum est opus hoc unum, | |
| monstrum putemus? Ante vero Marsicum bellum quod | |
| clipeos Lanuvii, ut a te dictum est, mures rosissent, | 5 |
| maxumum id portentum haruspices esse dixerunt; quasi | |
| vero quicquam intersit, mures diem noctem aliquid | |
| rodentes scuta an cribra corroserint! Nam si ista se- | |
| quimur, quod Platonis Politian nuper apud me mures | |
| corroserunt, de re publica debui pertimescere, aut, si | 10 |
| Epicuri de voluptate liber rosus esset, putarem anno- | |
| nam in macello cariorem fore. | |
| An vero illa nos terrent, si quando aliqua porten- | 60.1 |
| tosa aut ex pecude aut ex homine nata dicuntur? | |
| quorum omnium, ne sim longior, una ratio est. Quic- | |
| quid enim oritur, qualecumque est, causam habeat a | |
| natura necesse est, ut, etiamsi praeter consuetudinem | 5 |
| extiterit, praeter naturam tamen non possit existere. | |
| Causam igitur investigato in re nova atque admira- | |
| bili, si poteris; si nullam reperies, illud tamen ex- | |
| ploratum habeto, nihil fieri potuisse sine causa, eum- | |
| que terrorem, quem tibi rei novitas attulerit, naturae | 10 |
| ratione depellito. Ita te nec terrae fremitus nec caeli | |
| discessus nec lapideus aut sanguineus imber nec tra- | |
| iectio stellae nec faces visae terrebunt. Quorum om- | 61.1 |
| nium causas si a Chrysippo quaeram, ipse ille divi- | |
| nationis auctor numquam illa dicet facta fortuito | |
| naturalemque rationem omnium reddet; nihil enim | |
| fieri sine causa potest; nec quicquam fit, quod fieri | 5 |
| non potest; nec, si id factum est, quod potuit fieri, | |
| portentum debet videri; nulla igitur portenta sunt. | |
| Nam si, quod raro fit, id portentum putandum est, | |
| sapientem esse portentum est; saepius enim mulam | |
| peperisse arbitror quam sapientem fuisse. Illa igitur | 10 |
| ratio concluditur: nec id, quod non potuerit fieri, fac- | |
| tum umquam esse, nec, quod potuerit, id portentum | |
| esse; ita omnino nullum esse portentum. Quod etiam | 62.1 |
| coniector quidam et interpres portentorum non in- | |
| scite respondisse dicitur ei, qui quondam ad eum ret- | |
| tulisset quasi ostentum, quod anguis domi vectem | |
| circumiectus fuisset: 'Tum esset', inquit, 'osten- | 5 |
| tum, si anguem vectis circumplicavisset.' Hoc | |
| ille responso satis aperte declaravit nihil habendum | |
| esse, quod fieri posset, ostentum. |