| C. Gracchus ad M. Pomponium scripsit duobus an- | 2.62.9 |
| guibus domi conprehensis haruspices a patre convo- | 10 |
| catos. Qui magis anguibus quam lacertis, quam mu- | |
| ribus? Quia sunt haec cotidiana, angues non item; | |
| quasi vero referat, quod fieri potest, quam id saepe | |
| fiat. Ego tamen miror, si emissio feminae anguis | |
| mortem adferebat Ti. Graccho, emissio autem maris | 15 |
| anguis erat mortifera Corneliae, cur alteram utram | |
| emiserit; nihil enim scribit respondisse haruspices, si | |
| neuter anguis emissus esset, quid esset futurum. At | |
| mors insecuta Gracchum est. Causa quidem, credo, | |
| aliqua morbi gravioris, non emissione serpentis; ne- | 20 |
| que enim tanta est infelicitas haruspicum, ut ne casu | |
| quidem umquam fiat, quod futurum illi esse dixerint. | |
| Nam illud mirarer, si crederem, quod apud Homerum | 63.1 |
| Calchantem dixisti ex passerum numero belli Troiani | |
| annos auguratum; de cuius coniectura sic apud Ho- | |
| merum, ut nos otiosi convertimus, loquitur Aga- | |
| memnon: | 5 |
| Ferte, viri, et duros animo tolerate labores, | |
| Auguris ut nostri Calchantis fata queamus | |
| Scire ratosne habeant an vanos pectoris orsus. | |
| Namque omnes memori portentum mente retentant, | |
| Qui non funestis liquerunt lumina fatis. | 10 |
| Argolicis primum ut vestita est classibus Aulis, | |
| Quae Priamo cladem et Troiae pestemque ferebant, | |
| Nos circum latices gelidos fumantibus aris | |
| Aurigeris divom placantes numina tauris | |
| Sub platano umbrifera, fons unde emanat aquaï, | 15 |
| Vidimus inmani specie tortuque draconem | |
| Terribilem, Iovis ut pulsu penetraret ab ara; | |
| Qui platani in ramo foliorum tegmine saeptos | |
| Corripuit pullos; quos cum consumeret octo, | |
| Nona super tremulo genetrix clangore volabat; | 20 |
| Cui ferus inmani laniavit viscera morsu. | |
| Hunc, ubi tam teneros volucris matremque peremit, | 64.1 |
| Qui luci ediderat, genitor Saturnius idem | |
| Abdidit et duro formavit tegmine saxi. | |
| Nos autem timidi stantes mirabile monstrum | |
| Vidimus in mediis divom versarier aris. | 5 |
| Tum Calchas haec est fidenti voce locutus: | |
| 'Quidnam torpentes subito obstipuistis, Achivi? | |
| Nobis haec portenta deum dedit ipse creator | |
| Tarda et sera nimis, sed fama ac laude perenni. | |
| Nam quot avis taetro mactatas dente videtis, | 10 |
| Tot nos ad Troiam belli exanclabimus annos; | |
| Quae decumo cadet et poena satiabit Achivos'. | |
| Edidit haec Calchas; quae iam matura videtis. | |
| Quae tandem ista auguratio est ex passeribus anno- | 65.1 |
| rum potius quam aut mensuum aut dierum? Cur au- | |
| tem de passerculis coniecturam facit, in quibus nullum | |
| erat monstrum, de dracone silet, qui, id quod fieri | |
| non potuit, lapideus dicitur factus? postremo quid si- | 5 |
| mile habet passer annis? Nam de angue illo, qui | |
| Sullae apparuit immolanti, utrumque memini, et Sullam, | |
| cum in expeditionem educturus esset, immolavisse, et | |
| anguem ab ara extitisse, eoque die rem praeclare esse | |
| gestam non haruspicis consilio, sed imperatoris. | 10 |