| Satis multa de ostentis; auspicia restant et sortes | 2.70.1 |
| eae, quae ducuntur, non illae, quae vaticinatione fun- | |
| duntur, quae oracla verius dicimus; de quibus tum | |
| dicemus, cum ad naturalem divinationem venerimus. | |
| Restat etiam de Chaldaeis; sed primum auspicia vi- | 5 |
| deamus. Difficilis auguri locus ad contra dicendum. | |
| Marso fortasse, sed Romano facillumus. Non enim | |
| sumus ii nos augures, qui avium reliquorumve signo- | |
| rum observatione futura dicamus. Et tamen credo Ro- | |
| mulum, qui urbem auspicato condidit, habuisse opi- | 10 |
| nionem esse in providendis rebus augurandi scientiam | |
| (errabat enim multis in rebus antiquitas), quam vel | |
| usu iam vel doctrina vel vetustate immutatam vide- | |
| mus; retinetur autem et ad opinionem vulgi et ad | |
| magnas utilitates rei publicae mos, religio, disciplina, | 15 |
| ius augurium, collegii auctoritas. Nec vero non omni | 71.1 |
| supplicio digni P. Claudius L. Iunius consules, qui con- | |
| tra auspicia navigaverunt; parendum enim religioni fuit | |
| nec patrius mos tam contumaciter repudiandus. Iure | |
| igitur alter populi iudicio damnatus est, alter mortem | 5 |
| sibi ipse conscivit. Flaminius non paruit auspiciis, ita- | |
| que periit cum exercitu. At anno post Paulus paruit; | |
| num minus cecidit in Cannensi pugna cum exercitu? | |
| Etenim, ut sint auspicia, quae nulla sunt, haec certe, | |
| quibus utimur, sive tripudio sive de caelo, simulacra | 10 |
| sunt auspiciorum, auspicia nullo modo. Q. Fabi, te | |
| mihi in auspicio esse volo; respondet: audivi. Hic | |
| apud maiores nostros adhibebatur peritus, nunc qui- | |
| lubet. Peritum autem esse necesse est eum, qui, si- | |
| lentium quid sit, intellegat; id enim silentium dici- | 15 |
| mus in auspiciis, quod omni vitio caret. Hoc intelle- | 72.1 |
| gere perfecti auguris est; illi autem, qui in auspicium | |
| adhibetur, cum ita imperavit is, qui auspicatur: dicito, | |
| <si> silentium esse videbitur, nec suspicit nec cir- | |
| cumspicit; statim respondet silentium esse videri. | 5 |
| Tum ille: dicito, si pascentur.—Pascuntur.— | |
| Quae aves? aut ubi? Attulit, inquit, in cavea pullos | |
| is, qui ex eo ipso nominatur pullarius. Haec sunt | |
| igitur aves internuntiae Iovis! quae pascantur necne, | |
| quid refert? Nihil ad auspicia; sed quia, cum pascun- | 10 |
| tur, necesse est aliquid ex ore cadere et terram pa- | |
| vire (terripavium primo, post terripudium dictum est; | |
| hoc quidem iam tripudium dicitur)—cum igitur offa | |
| cecidit ex ore pulli, tum auspicanti tripudium solisti- | |
| mum nuntiatur. Ergo hoc auspicium divini quicquam | 73.1 |
| habere potest, quod tam sit coactum et expressum? | |
| Quo antiquissumos augures non esse usos argumento | |
| est, quod decretum collegii vetus habemus omnem | |
| avem tripudium facere posse. Tum igitur esset au- | 5 |
| spicium (si modo esset ei liberum) se ostendisse; tum | |
| avis illa videri posset interpres et satelles Iovis; nunc | |
| vero inclusa in cavea et fame enecta si in offam pultis | |
| invadit, et si aliquid ex eius ore cecidit, hoc tu auspi- | |
| cium aut hoc modo Romulum auspicari solitum putas? | 10 |
| Iam de caelo servare non ipsos censes solitos, qui | 74.1 |
| auspicabantur? Nunc imperant pullario; ille renun- | |
| tiat. Fulmen sinistrum auspicium optumum habemus | |
| ad omnis res praeterquam ad comitia; quod quidem | |
| institutum rei publicae causa est, ut comitiorum vel | 5 |
| in iudiciis populi vel in iure legum vel in creandis | |
| magistratibus principes civitatis essent interpretes. At | |
| Ti. Gracchi litteris Scipio et Figulus consules, cum | |
| augures iudicassent eos vitio creatos esse, magistratu | |
| se abdicaverunt. Quis negat augurum disciplinam esse? | 10 |
| divinationem nego. At haruspices divini; quos cum | |
| Ti. Gracchus propter mortem repentinam eius, qui in | |
| praerogativa referenda subito concidisset, in senatum | |
| introduxisset, non iustum rogatorem fuisse dixerunt. | |
| Primum vide, ne in eum dixerint, qui rogator centu- | 75.1 |
| riae fuisset; is enim erat mortuus; id autem sine di- | |
| vinatione coniectura poterant dicere. Deinde fortasse | |
| casu, qui nullo modo est ex hoc genere tollendus. | |
| Quid enim scire Etrusci haruspices aut de tabernaculo | 5 |
| recte capto aut de pomerii iure potuerunt? Equidem | |
| adsentior C. Marcello potius quam App. Claudio, qui | |
| ambo mei collegae fuerunt, existimoque ius augurum, | |
| etsi divinationis opinione principio constitutum sit, | |
| tamen postea rei publicae causa conservatum ac re- | 10 |
| tentum. |