| Sed de hoc loco plura in aliis, nunc hactenus. | 2.76.1 |
| Externa enim auguria, quae sunt non tam artificiosa | |
| quam superstitiosa, videamus. Omnibus fere avibus | |
| utuntur, nos admodum paucis; alia illis sinistra sunt, | |
| alia nostris. Solebat ex me Deiotarus percontari no- | 5 |
| stri augurii disciplinam, ego ex illo sui. Di immor- | |
| tales! quantum differebat! ut quaedam essent etiam | |
| contraria. Atque ille iis semper utebatur, nos, nisi | |
| dum a populo auspicia accepta habemus, quam mul- | |
| tum iis utimur? Bellicam rem administrari maiores | 10 |
| nostri nisi auspicato noluerunt; quam multi anni sunt, | |
| cum bella a proconsulibus et a propraetoribus admi- | |
| nistrantur, qui auspicia non habent! Itaque nec am- | 77.1 |
| nis transeunt auspicato nec tripudio auspicantur. Ubi | |
| ergo avium divinatio? quae, quoniam ab iis, qui au- | |
| spicia nulla habent, bella administrantur, ad urbanas | |
| <res> retenta videtur, a bellicis esse sublata. Nam ex | 5 |
| acuminibus quidem, quod totum auspicium militare | |
| est, iam M. Marcellus ille quinquiens consul totum | |
| omisit, idem imperator, idem augur optumus. Et qui- | |
| dem ille dicebat, si quando rem agere vellet, ne im- | |
| pediretur auspiciis, lectica operta facere iter se solere. | 10 |
| Huic simile est, quod nos augures praecipimus, ne | |
| iuges auspicium obveniat, ut iumenta iubeant diiungere. | |
| Quid est aliud nolle moneri a Iove nisi efficere, ut | 78.1 |
| aut ne fieri possit auspicium aut, si fiat, videri? | |
| Nam illud admodum ridiculum, quod negas Deio- | |
| tarum auspiciorum, quae sibi ad Pompeium profici- | |
| scenti facta sint, paenitere, quod fidem secutus ami- | 5 |
| citiamque populi Romani functus sit officio; antiquio- | |
| rem enim sibi fuisse laudem et gloriam quam re- | |
| gnum et possessiones suas. Credo equidem, sed hoc | |
| nihil ad auspicia; nec enim ei cornix canere potuit | |
| recte eum facere, quod populi Romani libertatem | 10 |
| defendere pararet; ipse hoc sentiebat, sicuti sensit. | |
| Aves eventus significant aut adversos aut secundos; | 79.1 |
| virtutis auspiciis video esse usum Deiotarum, quae | |
| vetat spectare fortunam, dum praestetur fides. Aves | |
| vero <si> prosperos eventus ostenderunt, certe fefel- | |
| lerunt. Fugit e proelio cum Pompeio; grave tempus! | 5 |
| Discessit ab eo; luctuosa res! Caesarem eodem tem- | |
| pore hostem et hospitem vidit; quid hoc tristius? | |
| Is cum ei Trocmorum tetrarchian eripuisset et ad- | |
| seculae suo Pergameno nescio cui dedisset eidemque | |
| detraxisset Armeniam a senatu datam, cumque ab | 10 |
| eo magnificentissumo hospitio acceptus esset, spolia- | |
| tum reliquit et hospitem et regem. Sed labor lon- | |
| gius; ad propositum revertar. Si eventa quaerimus, | |
| quae exquiruntur avibus, nullo modo prospera Deio- | |
| taro; sin officia, a virtute ipsius, non ab auspiciis pe- | 15 |
| tita sunt. Omitte igitur lituum Romuli, quem in | 80.1 |
| maximo incendio negas potuisse comburi; contemne | |
| cotem Atti Navii. Nihil debet esse in philosophia | |
| commenticiis fabellis loci; illud erat philosophi potius, | |
| totius augurii primum naturam ipsam videre, deinde | 5 |
| inventionem, deinde constantiam. Quae est igitur na- | |
| tura, quae volucris huc et illuc passim vagantis effi- | |
| ciat ut significent aliquid et tum vetent agere, tum | |
| iubeant aut cantu aut volatu? cur autem aliis a laeva, | |
| aliis a dextra datum est avibus ut ratum auspicium | 10 |
| facere possint? Quo modo autem haec aut quando | |
| aut a quibus inventa dicemus? Etrusci tamen habent | |
| exaratum puerum auctorem disciplinae suae; nos quem? | |
| Attumne Navium? At aliquot annis antiquior Romu- | |
| lus et Remus, ambo augures, ut accepimus. An Pisi- | 15 |
| darum aut Cilicum aut Phrygum ista inventa dice- | |
| mus? Placet igitur humanitatis expertis habere divi- | |
| nitatis auctores? |