| At omnes reges, populi, nationes utuntur auspiciis. | 2.81.1 |
| Quasi vero quicquam sit tam valde quam nihil sapere | |
| vulgare, aut quasi tibi ipsi in iudicando placeat mul- | |
| titudo! Quotus quisque est, qui voluptatem neget esse | |
| bonum? plerique etiam summum bonum dicunt. Num | 5 |
| igitur eorum frequentia Stoici de sententia deterren- | |
| tur? aut num plerisque in rebus sequitur eorum auc- | |
| toritatem multitudo? Quid mirum igitur, si in au- | |
| spiciis et in omni divinatione inbecilli animi super- | |
| stitiosa ista concipiant, verum dispicere non possint? | 10 |
| Quae autem est inter augures conveniens et coniuncta | 82.1 |
| constantia? Ad nostri augurii consuetudinem dixit | |
| Ennius: | |
| Tum tonuit laevum bene tempestate serena. | |
| At Homericus Aiax apud Achillem querens de fero- | 5 |
| citate Troianorum nescio quid hoc modo nuntiat: | |
| Prospera Iuppiter his dextris fulgoribus edit. | |
| Ita nobis sinistra videntur, Graiis et barbaris dextra me- | |
| liora. Quamquam haud ignoro, quae bona sint, sinistra | |
| nos dicere, etiamsi dextra sint; sed certe nostri sini- | 10 |
| strum nominaverunt externique dextrum, quia plerum- | |
| que id melius videbatur. Haec quanta dissensio est! | 83.1 |
| Quid? quod aliis avibus utuntur, aliis signis, aliter | |
| observant, alia respondent, non necesse est fateri | |
| partim horum errore susceptum esse, partim super- | |
| stitione, multa fallendo? | 5 |
| Atque his superstitionibus non dubitasti etiam omina | |
| adiungere. Aemilia Paulo Persam perisse, quod pater | |
| omen accepit; Caecilia se sororis filiae sedes suas | |
| tradere. Iam illa: Favete linguis et praeroga- | |
| tivam, omen comitiorum. Hoc est ipsum esse con- | 10 |
| tra se copiosum et disertum. Quando enim ista ob- | |
| servans quieto et libero animo esse poteris, ut ad rem | |
| gerendam non superstitionem habeas, sed rationem | |
| ducem? Itane? si quis aliquid ex sua re atque ex | |
| suo sermone dixerit et eius verbum aliquod apte ce- | 15 |
| ciderit ad id, quod ages aut cogitabis, ea res tibi aut | |
| timorem adferet aut alacritatem? Cum M. Crassus | 84.1 |
| exercitum Brundisii inponeret, quidam in portu caricas | |
| Cauno advectas vendens Cauneas clamitabat. Dica- | |
| mus, si placet, monitum ab eo Crassum, caveret ne | |
| iret; non fuisse periturum, si omini paruisset. Quae | 5 |
| si suscipiamus, pedis offensio nobis et abruptio corri- | |
| giae et sternumenta erunt observanda. |