| Sortes restant et Chaldaei, ut ad vates veniamus | 2.85.1 |
| et ad somnia. Dicendum igitur putas de sortibus? | |
| Quid enim sors est? Idem prope modum, quod micare, | |
| quod talos iacere, quod tesseras, quibus in rebus te- | |
| meritas et casus, non ratio nec consilium valet. Tota | 5 |
| res est inventa fallaciis aut ad quaestum aut ad super- | |
| stitionem aut ad errorem. Atque ut in haruspicina | |
| fecimus, sic videamus, clarissumarum sortium quae | |
| tradatur inventio. Numerium Suffustium Praenestino- | |
| rum monumenta declarant, honestum hominem et no- | 10 |
| bilem, somniis crebris, ad extremum etiam minacibus | |
| cum iuberetur certo in loco silicem caedere, perterri- | |
| tum visis irridentibus suis civibus id agere coepisse; | |
| itaque perfracto saxo sortis erupisse in robore insculp- | |
| tas priscarum litterarum notis. Is est hodie locus | 15 |
| saeptus religiose propter Iovis pueri, qui lactens cum | |
| Iunone Fortunae in gremio sedens mammam adpetens | |
| castissime colitur a matribus. Eodemque tempore in | 86.1 |
| eo loco, ubi Fortunae nunc est aedes, mel ex olea | |
| fluxisse dicunt, haruspicesque dixisse summa nobilitate | |
| illas sortis futuras, eorumque iussu ex illa olea arcam | |
| esse factam, eoque conditas sortis, quae hodie Fortu- | 5 |
| nae monitu tolluntur. Quid igitur in his potest esse | |
| certi, quae Fortunae monitu pueri manu miscentur | |
| atque ducuntur? quo modo autem istae positae in illo | |
| loco? quis robur illud cecidit, dolavit, inscripsit? | |
| Nihil est, inquiunt, quod deus efficere non possit. Uti- | 10 |
| nam sapientis Stoicos effecisset, ne omnia cum super- | |
| stitiosa sollicitudine et miseria crederent! Sed hoc | |
| quidem genus divinationis vita iam communis explosit; | |
| fani pulchritudo et vetustas Praenestinarum etiam nunc | |
| retinet sortium nomen, atque id in volgus. Quis enim | 87.1 |
| magistratus aut quis vir inlustrior utitur sortibus? | |
| ceteris vero in locis sortes plane refrixerunt. Quod | |
| Carneadem Clitomachus scribit dicere solitum, nus- | |
| quam se fortunatiorem quam Praeneste vidisse For- | 5 |
| tunam. Ergo hoc divinationis genus omittamus. |