Restant duo divinandi genera, quae habere dicimur 2.100.1
a natura, non ab arte, vaticinandi et somniandi; de
quibus, Quinte, inquam, si placet, disseramus. Mihi
vero, inquit, placet; his enim, quae adhuc disputasti,
prorsus adsentior, et, vere ut loquar, quamquam tua 5
me oratio confirmavit, tamen etiam mea sponte nimis
superstitiosam de divinatione Stoicorum sententiam
iudicabam; haec me Peripateticorum ratio magis mo-
vebat et veteris Dicaearchi et eius, qui nunc floret,
Cratippi, qui censent esse in mentibus hominum tam- 10
quam oraclum aliquod, ex quo futura praesentiant, si
aut furore divino incitatus animus aut somno relaxa-
tus solute moveatur ac libere. His de generibus quid
sentias et quibus ea rationibus infirmes, audire sane
velim. 15
  Quae cum ille dixisset, tum ego rursus quasi ab 101.1
alio principio sum exorsus dicere: Non ignoro, inquam,
Quinte, te semper ita sensisse, ut de ceteris divinandi
generibus dubitares, ista duo, furoris et somnii, quae
a libera mente fluere viderentur, probares. Dicam igi- 5
tur, de istis ipsis duobus generibus mihi quid videa-
tur, si prius, et Stoicorum conclusio rationis et Cra-
tippi nostri quid valeat, videro. Dixisti enim et
Chrysippum et Diogenem et Antipatrum concludere
hoc modo: 'Si sunt di neque ante declarant ho- 10
minibus, quae futura sint, aut non diligunt
homines aut, quid eventurum sit, ignorant aut
existumant nihil interesse hominum scire, quid
sit futurum, aut non censent esse suae maiesta-
tis praesignificare hominibus, quae sunt futura, 15
aut ea ne ipsi quidem di significare possunt;
at neque non diligunt nos (sunt enim benefici 102.1
generique hominum amici) neque ignorant ea,
quae ab ipsis constituta et designata sunt;
neque nostra nihil interest scire ea, quae fu-
tura sunt, (erimus enim cautiores, si sciemus) 5
neque hoc alienum ducunt maiestate sua (nihil
est enim beneficentia praestantius) neque non
possunt futura praenoscere; non igitur di sunt
nec significant nobis futura; sunt autem di;
significant ergo; et non, si significant futura, 10
nullas dant vias nobis ad significationum
scientiam (frustra enim significarent) nec, si
dant vias, non est divinatio; est igitur divi-
natio.' O acutos homines! quam paucis verbis con- 103.1
fectum negotium putant! ea sumunt ad concludendum,
quorum iis nihil conceditur. Conclusio autem rationis
ea probanda est, in qua ex rebus non dubiis id, quod
dubitatur, efficitur. 5