Videsne Epicurum, quem hebetem et rudem dicere
|
2.103.6
|
solent Stoici, quem ad modum, quod in natura rerum
|
|
omne esse dicimus, id infinitum esse concluserit?
|
|
'Quod finitum est', inquit, 'habet extremum.'
|
|
Quis hoc non dederit? 'Quod autem habet extre-
|
10
|
mum, id cernitur ex alio extrinsecus.' Hoc quo-
|
|
que est concedendum. 'At, quod omne est, id non
|
|
cernitur ex alio extrinsecus.' Ne hoc quidem
|
|
negari potest. 'Nihil igitur cum habeat extre-
|
|
mum, infinitum sit necesse est.' Videsne, ut
|
104.1
|
ad rem dubiam <a> concessis rebus pervenerit? Hoc vos
|
|
dialectici non facitis, nec solum ea non sumitis ad
|
|
concludendum, quae ab omnibus concedantur, sed ea
|
|
sumitis, quibus concessis nihilo magis efficiatur, quod
|
5
|
velitis. Primum enim hoc sumitis: 'Si sunt di, be-
|
|
nefici in homines sunt.' Quis hoc vobis dabit?
|
|
Epicurusne? qui negat quicquam deos nec alieni cu-
|
|
rare nec sui; an noster Ennius? qui magno plausu
|
|
loquitur adsentiente populo:
|
10
|
Égo deum genus ésse semper díxi et dicam caélitum,
|
|
Séd eos non curáre opinor, quíd agat humanúm genus.
|
|
Et quidem, cur sic opinetur, rationem subicit; sed
|
|
nihil est necesse dicere, quae sequuntur; tantum sat
|
|
est intellegi, id sumere istos pro certo, quod dubium
|
15
|
controversumque sit. Sequitur porro, nihil deos
|
105.1
|
ignorare, quod omnia sint ab iis constituta.
|
|
Hic vero quanta pugna est doctissumorum hominum
|
|
negantium esse haec a dis inmortalibus constituta!
|
|
At nostra interest scire ea, quae eventura sunt. Ma-
|
5
|
gnus Dicaearchi liber est nescire ea melius esse quam
|
|
scire. Negant id esse alienum maiestate deorum.
|
|
Scilicet casas omnium introspicere, ut videant, quid
|
|
cuique conducat. 'Neque non possunt futura
|
106.1
|
praenoscere.' Negant posse ii, quibus non placet
|
|
esse certum, quid futurum sit. Videsne igitur, quae
|
|
dubia sint, ea sumi pro certis atque concessis? Deinde
|
|
contorquent et ita concludunt: 'Non igitur et sunt
|
5
|
di nec significant futura'; id enim iam perfectum
|
|
arbitrantur. Deinde adsumunt: 'Sunt autem di',
|
|
quod ipsum non ab omnibus conceditur. 'Signifi-
|
|
cant ergo.' Ne id quidem sequitur; possunt enim
|
|
non significare et tamen esse di. 'Nec, si signifi-
|
10
|
cant, non dant vias aliquas ad scientiam si-
|
|
gnificationis.' At id quoque potest, ut non dent
|
|
homini, ipsi habeant; cur enim Tuscis potius quam
|
|
Romanis darent? 'Nec, si dant vias, nulla est
|
|
divinatio.' Fac dare deos, quod absurdum est; quid
|
15
|
refert, si accipere non possumus? Extremum <est>: 'Est
|
|
igitur divinatio.' Sit extremum, effectum tamen
|
|
non est; ex falsis enim, ut ab ipsis didicimus, verum
|
|
effici non potest. Iacet igitur tota conclusio.
|
|