Veniamus nunc ad optumum virum, familiarem 2.107.1
nostrum, Cratippum. 'Si sine oculis', inquit, 'non
potest exstare officium et munus oculorum, pos-
sunt autem aliquando oculi non fungi suo mu-
nere, qui vel semel ita est usus oculis, ut vera 5
cerneret, is habet sensum oculorum vera cer-
nentium. Item igitur, si sine divinatione non
potest officium et munus divinationis exstare,
potest autem, cum quis divinationem habeat,
errare aliquando nec vera cernere, satis est 10
ad confirmandam divinationem semel aliquid
ita esse divinatum, nihil ut fortuito cecidisse
videatur; sunt autem eius generis innumera-
bilia; esse igitur divinationem confitendum
est.' Festive et breviter; sed cum bis sumpsit, quod 15
voluit, etiamsi faciles nos ad concedendum habuerit,
id tamen, quod adsumit, concedi nullo modo potest.
'Si', inquit, 'aliquando oculi peccent, tamen, 108.1
quia recte aliquando viderunt, inest in iis vis
videndi; item, si quis semel aliquid in divina-
tione dispexerit, is, etiam cum peccet, tamen
existumandus sit habere vim divinandi.' Vide, 5
quaeso, Cratippe noster, quam sint ista similia; nam
mihi non videntur. Oculi enim vera cernentes utuntur
natura atque sensu, animi, si quando vel vaticinando
vel somniando vera viderunt, usi sunt fortuna atque
casu; nisi forte concessuros tibi existumas eos, qui 10
somnia pro somniis habent, si quando aliquod som-
nium verum evaserit, non id fortuito accidisse. Sed
demus tibi istas duas sumptiones (ea quae λήμματα
appellant dialectici, sed nos Latine loqui malumus),
adsumptio tamen (quam πρόσληψιν iidem vocant) non 15
dabitur. Adsumit autem Cratippus hoc modo: 'Sunt 109.1
autem innumerabiles praesensiones non for-
tuitae.' At ego dico nullam (vide, quanta sit con-
troversia); iam adsumptione non concessa nulla con-
clusio est. At impudentes sumus, qui, cum tam per- 5
spicuum sit, non concedamus. Quid est perspicuum?
'Multa vera', inquit 'evadere.' Quid, quod multo
plura falsa? Nonne ipsa varietas, quae est propria
fortunae, fortunam esse causam, non naturam esse
docet? Deinde, si tua ista conclusio, Cratippe, vera 10
est (tecum enim mihi res est), non intellegis eadem
uti posse et haruspices et fulguratores et interpretes
ostentorum et augures et sortilegos et Chaldaeos?
quorum generum nullum est, ex quo non aliquid, sicut
praedictum sit, evaserit. Ergo aut ea quoque ge- 15
nera divinandi sunt, quae tu rectissume inprobas, aut,
si ea non sunt, non intellego, cur haec duo sint, quae
relinquis. Qua ergo ratione haec inducis, eadem illa
possunt esse, quae tollis.