Quid vero habet auctoritatis furor iste, quem divi-
|
2.110.1
|
num vocatis, ut, quae sapiens non videat, ea videat
|
|
insanus, et is, qui humanos sensus amiserit, divinos
|
|
adsecutus sit? Sibyllae versus observamus, quos illa
|
|
furens fudisse dicitur. Quorum interpres nuper falsa
|
5
|
quadam hominum fama dicturus in senatu putabatur
|
|
eum, quem re vera regem habebamus, appellandum
|
|
quoque esse regem, si salvi esse vellemus. Hoc si
|
|
est in libris, in quem hominem et in quod tempus
|
|
est? callide enim, qui illa composuit, perfecit, ut,
|
10
|
quodcumque accidisset, praedictum videretur hominum
|
|
et temporum definitione sublata. Adhibuit etiam la-
|
111.1
|
tebram obscuritatis, ut iidem versus alias in aliam
|
|
rem posse accommodari viderentur. Non esse autem
|
|
illud carmen furentis cum ipsum poëma declarat (est
|
|
enim magis artis et diligentiae quam incitationis et
|
5
|
motus), tum vero ea, quae ἀκροστιχίς dicitur, cum
|
|
deinceps ex primis <primi cuiusque> versus litteris ali-
|
|
quid conectitur, ut in quibusdam Ennianis: Q. Ennius
|
|
fecit. Id certe magis est attenti animi quam furentis.
|
|
Atque in Sibyllinis ex primo versu cuiusque senten-
|
112.1
|
tiae primis litteris illius sententiae carmen omne prae-
|
|
texitur. Hoc scriptoris est, non furentis, adhibentis
|
|
diligentiam, non insani. Quam ob rem Sibyllam qui-
|
|
dem sepositam et conditam habeamus, ut, id quod
|
5
|
proditum est a maioribus, iniussu senatus ne legantur
|
|
quidem libri valeantque ad deponendas potius quam
|
|
ad suscipiendas religiones; cum antistitibus agamus, ut
|
|
quidvis potius ex illis libris quam regem proferant,
|
|
quem Romae posthac nec di nec homines esse pa-
|
10
|
tientur.
|
|
At multi saepe vera vaticinati, ut Cassandra:
|
|
Iamque mari magno . . .
|
|
eademque paulo post:
|
|
Eheu videte . . .
|
15
|
Num igitur me cogis etiam fabulis credere? quae de-
|
113.1
|
lectationis habeant, quantum voles, verbis sententiis,
|
|
numeris cantibus adiuventur; auctoritatem quidem nul-
|
|
lam debemus nec fidem commenticiis rebus adiungere.
|
|
Eodemque modo nec ego Publicio nescio cui nec Mar-
|
5
|
ciis vatibus nec Apollinis opertis credendum existimo;
|
|
quorum partim ficta aperte, partim effutita temere
|
|
numquam ne mediocri quidem cuiquam, non modo
|
|
prudenti probata sunt. Quid? inquies, remex ille de
|
114.1
|
classe Coponii nonne ea praedixit, quae facta sunt?
|
|
Ille vero, et ea quidem, quae omnes eo tempore ne
|
|
acciderent timebamus. Castra enim in Thessalia ca-
|
|
stris conlata audiebamus, videbaturque nobis exercitus
|
5
|
Caesaris et audaciae plus habere, quippe qui patriae
|
|
bellum intulisset, et roboris propter vetustatem; ca-
|
|
sum autem proelii nemo nostrum erat quin timeret,
|
|
sed, ita ut constantibus hominibus par erat, non aperte.
|
|
Ille autem Graecus, quid mirum, si magnitudine ti-
|
10
|
moris, ut plerumque fit, a constantia atque a mente
|
|
atque a se ipse discessit? qua perturbatione animi,
|
|
quae, sanus cum esset, timebat ne evenirent, ea de-
|
|
mens eventura esse dicebat. Utrum tandem, per deos
|
|
atque homines! magis veri simile est vesanum remi-
|
15
|
gem an aliquem nostrum, qui ibi tum eramus, me,
|
|
Catonem, Varronem, Coponium ipsum, consilia deo-
|
|
rum inmortalium perspicere potuisse?
|
|