Sed iam ad te venio, 2.115.1
    Ó sancte Apollo, qui úmbilicum cértum terrarum óbsides,
    Únde superstitiósa primum saéva evasit vóx fera.
Tuis enim oraculis Chrysippus totum volumen inplevit
partim falsis, ut ego opinor, partim casu veris, ut fit 5
in omni oratione saepissime, partim flexiloquis et ob-
scuris, ut interpres egeat interprete et sors ipsa ad
sortes referenda sit, partim ambiguis, et quae ad dia-
lecticum deferendae sint. Nam cum illa sors edita est
opulentissumo regi Asiae: 10
    Croesus Halyn penetrans magnam pervertet opum vim,
hostium vim se perversurum putavit, pervertit autem
suam. Utrum igitur eorum accidisset, verum oraclum 116.1
fuisset. Cur autem hoc credam umquam editum
Croeso? aut Herodotum cur veraciorem ducam Ennio?
Num minus ille potuit de Croeso quam de Pyrrho
fingere Ennius? Quis enim est, qui credat Apollinis 5
ex oraculo Pyrrho esse responsum:
    Aio te, Aeacida, Romanos vincere posse?
Primum Latine Apollo numquam locutus est; deinde
ista sors inaudita Graecis est; praeterea Pyrrhi tem-
poribus iam Apollo versus facere desierat; postremo, 10
quamquam semper fuit, ut apud Ennium est,
    stolidum genus Aeacidarum,
    Bellipotentes sunt magis quam sapientipotentes,
tamen hanc amphiboliam versus intellegere potuisset,
'vincere te Romanos' nihilo magis in se quam in 15
Romanos valere; nam illa amphibolia, quae Croesum
decepit, vel Chrysippum potuisset fallere, haec vero
ne Epicurum quidem. Sed, quod caput est, cur isto 117.1
modo iam oracla Delphis non eduntur non modo
nostra aetate, sed iam diu, iam ut nihil possit esse
contemptius? Hoc loco cum urguentur, evanuisse aiunt
vetustate vim loci eius, unde anhelitus ille terrae fieret, 5
quo Pythia mente incitata oracla ederet. De vino aut sal-
samento putes loqui, quae evanescunt vetustate; de vi
loci agitur, neque solum naturali, sed etiam divina; quae
quo tandem modo evanuit? Vetustate, inquies. Quae
vetustas est, quae vim divinam conficere possit? quid 10
tam divinum autem quam adflatus e terra mentem ita
movens, ut eam providam rerum futurarum efficiat? ut
ea non modo cernat multo ante, sed etiam numero ver-
suque pronuntiet. Quando ista vis autem evanuit? an
postquam homines minus creduli esse coeperunt? De- 118.1
mosthenes quidem, qui abhinc annos prope trecentos
fuit, iam tum φιλιππίζειν Pythiam dicebat, id est
quasi cum Philippo facere. Hoc autem eo spectabat,
ut eam a Philippo corruptam diceret; <ex> quo licet ex- 5
istumare in aliis quoque oraculis Delphicis aliquid
non sinceri fuisse. Sed nescio quo modo isti philo-
sophi superstitiosi et paene fanatici quidvis malle vi-
dentur quam se non ineptos. Evanuisse mavultis et
extinctum esse id, quod si umquam fuisset, certe ae- 10
ternum esset, quam ea, quae non sunt credenda, non
credere.