Similis est error in somniis; quorum quidem de- 2.119.1
fensio repetita quam longe est! Divinos animos cen-
sent esse nostros, eosque esse tractos extrinsecus, ani-
morumque consentientium multitudine conpletum esse
mundum; hac igitur mentis et ipsius divinitate et 5
coniunctione cum externis mentibus cerni, quae sint
futura. Contrahi autem animum Zeno et quasi labi
putat atque concidere, id ipsum esse dormire. Iam
Pythagoras et Plato, locupletissimi auctores, quo in
somnis certiora videamus, praeparatos quodam cultu 10
atque victu proficisci ad dormiendum iubent; faba
quidem Pythagorei utique abstinere, quasi vero eo
cibo mens, non venter infletur. Sed nescio quo modo
nihil tam absurde dici potest, quod non dicatur ab
aliquo philosophorum. Utrum igitur censemus dor- 120.1
mientium animos per sene ipsos in somniando moveri
an, ut Democritus censet, externa et adventicia visione
pulsari? Sive enim sic est sive illo modo, videri pos-
sunt permulta somniantibus falsa pro veris. Nam et 5
navigantibus moveri videntur ea, quae stant, et quo-
dam obtutu oculorum duo pro uno lucernae lumina.
Quid dicam, insanis, quid ebriis quam multa falsa
videantur? Quodsi eius modi visis credendum non est,
cur somniis credatur, nescio. Nam tam licet de his 10
erroribus, si velis, quam de somniis disputare, ut ea,
quae stant, <si> moveri videantur, terrae motum signi-
ficare dicas aut repentinam aliquam fugam, gemino
autem lucernae lumine declarari dissensionem ac se-
ditionem [moveri]. Iam ex insanorum aut ebriorum 121.1
visis innumerabilia coniectura trahi possunt, quae fu-
tura videantur . . . . Quis est enim, qui totum diem
iaculans non aliquando conliniet? Totas noctes som-
niamus, neque ulla est fere, qua non dormiamus, et 5
miramur aliquando id, quod somniarimus, evadere?
Quid est tam incertum quam talorum iactus? tamen
nemo est, quin saepe iactans Venerium iaciat aliquando,
non numquam etiam iterum ac tertium. Num igitur,
ut inepti, Veneris id inpulsu fieri malumus quam casu 10
dicere? Quodsi ceteris temporibus falsis visis creden-
dum non est, non video, quid praecipui somnus ha-
beat, in quo valeant falsa pro veris. Quodsi ita na- 122.1
tura paratum esset, ut ea dormientes agerent, quae
somniarent, alligandi omnes essent, qui cubitum irent;
maiores enim quam ulli insani efficerent motus som-
niantes. Quodsi insanorum visis fides non est habenda, 5
quia falsa sunt, cur credatur somniantium visis, quae
multo etiam perturbatiora sunt, non intellego; an
quod insani sua visa coniectori non narrant, narrant,
qui somniaverunt? Quaero etiam, si velim scribere
quid aut legere aut canere vel voce vel fidibus aut 10
geometricum quiddam aut physicum aut dialecticum
explicare, somniumne exspectandum sit an ars adhi-
benda; sine qua nihil earum rerum nec fieri nec ex-
pediri potest. Atqui, ne si navigare quidem velim,
ita gubernem, ut somniaverim; praesens enim poena 15
sit. Qui igitur convenit aegros a coniectore somnio- 123.1
rum potius quam a medico petere medicinam? An
Aesculapius, an Serapis potest nobis praescribere per
somnum curationem valetudinis, Neptunus gubernan-
tibus non potest? et si sine medico medicinam dabit 5
Minerva, Musae scribendi, legendi, ceterarum artium
scientiam somniantibus non dabunt? At si curatio
daretur valetudinis, haec quoque, quae dixi, darentur;
quae quoniam non dantur, medicina non datur; qua
sublata tollitur omnis auctoritas somniorum. 10