| DE FATO | |
| LIBER. | |
| . . . . quia pertinet ad mores, quod ἦθος illi vocant, | 1.1 |
| nos eam partem philosophiae de moribus appellare | |
| solemus, sed decet augentem linguam Latinam nomi- | |
| nare moralem; explicandaque vis est ratioque enun- | |
| tiationum, quae Graeci ἀξιώματα vocant; quae de re | 5 |
| futura cum aliquid dicunt deque eo, quod possit fieri | |
| aut non possit, quam vim habeant, obscura quaestio | |
| est, quam περὶ δυνατῶν philosophi appellant, totaque | |
| est λογική, quam rationem disserendi voco. Quod | |
| autem in aliis libris feci, qui sunt de natura deorum, | 10 |
| itemque in iis, quos de divinatione edidi, ut in utram- | |
| que partem perpetua explicaretur oratio, quo facilius | |
| id a quoque probaretur, quod cuique maxime proba- | |
| bile videretur, id in hac disputatione de fato casus | |
| quidam ne facerem inpedivit. Nam cum essem in | 2.1 |
| Puteolano Hirtiusque noster, consul designatus, isdem | |
| in locis, vir nobis amicissimus et his studiis, in qui- | |
| bus nos a pueritia viximus, deditus, multum una era- | |
| mus, maxime nos quidem exquirentes ea consilia, quae | 5 |
| ad pacem et ad concordiam civium pertinerent. Cum | |
| enim omnes post interitum Caesaris novarum pertur- | |
| bationum causae quaeri viderentur iisque esse occur- | |
| rendum putaremus, omnis fere nostra in his delibera- | |
| tionibus consumebatur oratio, idque et saepe alias | 10 |
| et quodam liberiore, quam solebat, et magis vacuo | |
| ab interventoribus die, cum ad me ille venisset, primo | |
| ea, quae erant cotidiana et quasi legitima nobis, de | |
| pace et de otio. |