| Quibus actis Quid ergo? inquit ille, quoniam ora- | 3.1 |
| torias exercitationes non tu quidem, ut spero, reliquisti, | |
| sed certe philosophiam illis anteposuisti, possumne | |
| aliquid audire? Tu vero, inquam, vel audire vel di- | |
| cere; nec enim, id quod recte existimas, oratoria illa | 5 |
| studia deserui, quibus etiam te incendi, quamquam | |
| flagrantissumum acceperam, nec ea, quae nunc tracto, | |
| minuunt, sed augent potius illam facultatem. Nam | |
| cum hoc genere philosophiae, quod nos sequimur, ma- | |
| gnam habet orator societatem; subtilitatem enim ab | 10 |
| Academia mutuatur et ei vicissim reddit ubertatem | |
| orationis et ornamenta dicendi. Quam ob rem, in- | |
| quam, quoniam utriusque studii nostra possessio est, | |
| hodie, utro frui malis, optio sit tua. Tum Hirtius: | |
| Gratissumum, inquit, et tuorum omnium simile; nihil | 15 |
| enim umquam abnuit meo studio voluntas tua. Sed | 4.1 |
| quoniam rhetorica mihi vestra sunt nota teque in iis | |
| et audivimus saepe et audiemus atque hanc Academi- | |
| corum contra propositum disputandi consuetudinem | |
| indicant te suscepisse Tusculanae disputationes, ponere | 5 |
| aliquid, ad quod audiam, si tibi non est molestum, | |
| volo. An mihi, inquam, potest quicquam esse mole- | |
| stum, quod tibi gratum futurum sit? Sed ita audies, | |
| ut Romanum hominem, ut timide ingredientem ad hoc | |
| genus disputandi, ut longo intervallo haec studia re- | 10 |
| petentem. Ita, inquit, audiam te disputantem, ut ea | |
| lego, quae scripsisti. Proinde ordire. Considamus hic. | |
| . . . quorum in aliis, ut in Antipatro poëta, ut in | 5.1 |
| brumali die natis, ut in simul aegrotantibus fratribus, | |
| ut in urina, ut in unguibus, ut in reliquis eius modi, | |
| naturae contagio valet, quam ego non tollo, vis est | |
| nulla fatalis; in aliis autem fortuita quaedam esse | 5 |
| possunt, ut in illo naufrago, ut in Icadio, ut in Da- | |
| phita; quaedam etiam Posidonius (pace magistri dixe- | |
| rim) comminisci videtur; sunt quidem absurda. Quid | |
| enim? si Daphitae fatum fuit ex equo cadere atque | |
| ita perire, ex hocne equo, qui cum equus non esset, | 10 |
| nomen habebat alienum? aut Philippus hasne in ca- | |
| pulo quadrigulas vitare monebatur? quasi vero capulo | |
| sit occisus. Quid autem magnum aut naufragum illum | |
| sine nomine in rivo esse lapsum? (quamquam huic | |
| quidem hic scribit praedictum in aqua esse pereun- | 15 |
| dum); ne hercule Icadii quidem praedonis video fa- | |
| tum ullum; nihil enim scribit ei praedictum. Quid | 6.1 |
| mirum igitur ex spelunca saxum in crura eius inci- | |
| disse? puto enim, etiamsi Icadius tum in spelunca | |
| non fuisset, saxum tamen illud casurum fuisse. Nam | |
| aut nihil omnino est fortuitum, aut hoc ipsum potuit | 5 |
| evenire fortuna. Quaero igitur (atque hoc late pate- | |
| bit), si fati omnino nullum nomen, nulla natura, nulla | |
| vis esset et forte temere casu aut pleraque fierent | |
| aut omnia, num aliter, ac nunc eveniunt, evenirent. | |
| Quid ergo adtinet inculcare fatum, cum sine fato ratio | 10 |
| omnium rerum ad naturam fortunamve referatur? |